CAP. II.
Si, vivente prima
uxore et non cognita, quis contraxit cum secunda scienter, et eam cognovit,
etiam mortua prima secundam habere non potest; secus, si prima erat non
legitima uxor.
Idem Abbati de Fontibus.
Significavit nobis O. Andegavensis, parochianus
Eboracensis ecclesiae, per W. fratrem suum, quod W. de Romar., qui est ex hac
luce subtractus, capiens eum tamdiu in vinculis ferreis et carcere tenuit,
donec ipsum iurare coëgit, quod H. mulierem duceret in uxorem. Quum autem vincula
et carcerem evasisset, aliam in uxorem accepit, de qua filios procreavit. Postea vero idem O. a praefata H.
coram venerabili fratre nostro Eboracensi archiepiscopo apostolicae sedis
legato tractus in causam, ab eo coactus est iuramento firmare, quod ad illam,
quam sponte in uxorem acceperat, non accederet, donec lis esset iudicio
ecclesiastico terminata. Ceterum quia, priusquam de causa cognosceretur
legitime, praenominata H. diem clausit extremum, praedictus O. ad eam, de qua
filios habuit, reverti non audet. Inde est quod discretioni vestrae per
apostolica scripta praecipiendo Mandamus,
quatenus, rei veritate diligenter
inquisita et cognita, si vobis
constiterit, quod eidem O. tanta vis illata fuerit, ut praedictam H. iuraret in uxorem accipere, et, quod non sponte in
primam consenserit, nec post praestitum iuramentum ipsam carnaliter cognoverit,
propter hoc non dimittas, quin ad aliam, quam postea in uxorem accepit,
revertendi liberam appellatione remota
tribuas facultatem. Alioquin sibi, ne ad secundam revertatur, sub
interminatione anathematis inhibens, des ei licentiam ducendi aliam, si voluerit, in uxorem.
|