CAP. V.
Qui vivente uxore
legitima cum secunda contrahit adultera, etiam prima mortua separabitur a
secunda, etiamsi longo tempore ei cohabitavit, et filios ex ea
suscepit.
Idem.
Quum haberet uxorem legitimam A. nomine I. lator praesentium, cum M.
adulterium perpetravit, quod ipse tibi
publica confessione detexit, sicut nobis tuae literae demonstrarunt.
Quumque super hoc fuisset in ius vocatus, ipsam
M. in iure abiuravit adulteram, et postmodum, iuramento posthabito et contempto, vivente
legitima cum ea matrimonium qualecunque
contrahere, et ipsi moechae diu
cohabitare praesumpsit. Demum, praedicta A. de praesenti luce subtracta, nihilominus memoratus I. cum praefata adultera per decennium est
moratus de qua etiam decem filios
procreavit. Quia igitur consulis, an praedicti
Ioannes et illa simul manere possint, vel, si debeant separari, utrum liceat
eis ad alias nuptias convolare: Tale ergo damus consultationi tuae
responsum, ut separentur omnino, et competenti
eis iniuncta poenitentia, perpetua continentia indicatur, praesertim quum in
dies suos ambo processerint, et, tamdiu publice in adulterio et periurio ex
certa scientia perdurantes, ecclesiam in gravi scandalo perturbaverint. Nosti
enim, quod Leo Papa statuit, ut nullus ducat in matrimonium quam adulterio polluit,
et quod hic plus processum fuit, quam si fides praestita duntaxat fuisset
adulterae, ut defuncta legitima eam duceret in uxorem, quum, eadem etiam prima
vivente, quasi matrimonialiter moechae moechus adhaerere praesumpsit, et
sacramentum suum temere violare. Quod utique connubium, ubi etiam nulla
intercessit religio iuramenti, tam Gregorius Papa quam Triburiensis synodus
detestatur, et utrumque hoc modo coniunctum praecepit publicae poenitentiae
subiici, ac perpetuo sine ulla spe coniugii permanere. Nec certe aliquod eisdem I. et M. adminiculum adferunt, ut simul
maneant, quod decennio cohabitaverunt adinvicem, ac decem filios susceperunt,
quum multiplicitas prolis ita susceptae magis eorum crimen exaggeret, et
diuturnitas temporis peccatum non minuat, sed augmentet. Sollicitudinis tamen
tuae intererit, ut uterque liberis suis procreatis
provideat, et secundum quod eis suppetunt falcultates, sustentationi eorum necessaria subministret.
|