CAP. VII.
Si quis, vivente prima,
secundam huius rei insciam duxerit uxorem, mortua prima licite remanet cum
secunda, novo consensu interveniente.
Idem Messanensi Capitulo.
Veniens ad praesentiam nostram G. laicus lator praesentium humili nobis insinuatione monstravit, quod,
quum olim in civitate Lemovicensi
quandam sibi matrimonialiter copulasset, et
per biennium cohabitasset eidem, ab ea demum
animi levitate recedens Messanam advenit, ubi M. mulierem, insciam penitus, quod idem G. aliam haberet uxorem, sibi solenniter copulavit, ex qua duos filios dignoscitur suscepisse.
Verum quum eidem poenitentia fuisset iniuncta, ut ad legitimam rediret uxorem,
et ipse propter hoc in suam patriam rediisset, uxorem suam inveniens carnis
debita persolvisse, ad Messanam rediit civitatem, et supra dictae M. tanquam
legitimae cohabitavit uxori. Nunc autem
impositam sibi pro priori excessu poenitentiam agens humiliter et devote,
cohabitandi eidem M. a nobis licentiam postulavit. Licet autem praefatus G. vivente uxore legitima
praedictam M. sibi copulare nequiverit in uxorem, quia tamen, uxore defuncta,
utpote a lege ipsius solutus, in eandem M. de novo potuit matrimonialiter
consentire, dummodo non praestiterit fidem adulterae, vel machinatus [non] fuerit in mortem uxoris: [discretioni vestrae per apostolica scripta]
mandamus, quatermus, si est ita, eidem G. ut supra dictae M. affectu adhaereat
coniugali, sublato cuiuslibet
contradictionis et appellationis obstaculo licentiam concedatis, non permittentes, eundem super hoc ab
aliquibus indebite molestari.
|