Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius IX Decretalium compilatio IntraText CT - Text |
|
|
Contrahens cum secunda, vivente prima, quam tamen non cognovit nec ante contractum, nec post, mortua prima potest contrahere cum secunda.
Si quis uxore vivente fide data promisit, aliam se ducturum, vel cum ipsa de facto contraxit, si nec ante, nec post legitima eius superstite cognovit eandem, quamvis utrique ipsorum pro eo, quod in hoc graviter deliquerint, sit poenitentia iniungenda, non est tamen matrimonium, quod cum ea contraxit, post uxoris obitum dirimendum. Ceterum tolerari non debet, si prius vel postea, dum vixerit uxor ipsius, illam adulterio polluisset.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |