TITULUS VIII.
DE CONIUGIO LEPROSORUM.
CAP. I.
Lepra superveniens non dissolvit matrimonium, nec matrimonii effectum,
ideo adinvicem maritali affectione coniuncti se tractare debent, aut ad
perpetuam continentiam vovendam induci.
Alexander III. Cantuariensi
Archiepiscopo.
Pervenit ad nos, quod, quum hi, qui leprae morbum
incurrunt, de consuetudine generali a communione hominum separentur, et extra civitates et villas ad loca
solitaria transferantur, nec uxores viros, nec viri uxores suas taliter aegrotantes sequuntur, sed sine ipsis manere praesumunt.
Quoniam igitur, quum vir et uxor una caro sint, non debet alter sine altero
esse diutius, fraternitati tuae per
apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, ut uxores viros, et
viri uxores, qui leprae morbum incurrunt, sequantur, et eis coniugali
affectione ministrent, sollicitis exhortationibus inducere non postponas. Si
vero ad hoc induci non poterunt, eis arctius iniungas, ut uterque altero
vivente continentiam servet. Quodsi mandatum tuum servare contempserint,
vinculo excommunicationis adstringas.
|