TITULUS IX.
DE CONIUGIO SERVORUM.
CAP. I.
Servus,
contradicente domino, matrimonium contrahere potest; sed propter hoc non
liberatur a servitiis domino debitis.
Adrianus Sancteburgensi Archiepiscopo.
Dignum est et a rationis tramite non
discordat, quod ea, quae dubietatis in se videntur scrupulum continere, et ad
apostolicae sedis iudicium referantur, ut inde Christi fideles in dubiis
certitudinem se gaudeant invenire, unde noscuntur magisterium fidei suscepisse.
Tua vero fraternitas de servorum coniugiis, quae invitis et contradicentibus
dominis contrahuntur, quid fieri debeat, ab apostolatu nostro, si bene
meminimus, requisivit; super quo tibi duximus taliter respondendum. Sane,
iuxta verbum Apostoli, prout tua
discretio recognoscit, sicut in Christo Iesu neque liber, neque servus est,
qui a sacramentis ecclesiae sit removendus, ita quoque nec inter servos matrimonia debent ullatenus prohiberi. Et,
si contradicentibus dominis et invitis contracta fuerint, nulla ratione sunt
propter hoc ecclesiastico iudicio
dissolvenda; debita tamen et consueta servitia non minus debent propriis
dominis exhiberi.
|