CAP. II.
Separatur
matrimonium, quando liber ignoranter cum ancilla contraxerit, nisi postea hoc
sciens illam cognovit.
Alexander III. Praeposito et Priori
Mortariensi.
Proposuit nobis M. mulier latrix
praesentium, quod quum vir eius cum ea diutius permansisset, notam ei servilis
conditionis obiecit, asserens, eam esse ancillam, quam liberam esse credebat,
quum eam duxit in uxorem. Quum autem in
praesentia venerabilis fratris nostri Astensis episcopi huiusmodi negotium
tractaretur, mulier, quia ibi gravari timebat, ad nostram audientiam
appellavit. Quia igitur, tam ea quam viro suo vivente, post aliquantulam moram
praefatus vir inconcusso lite recessit, discretioni vestrae per apostolica
scripta Mandamus, quatenus, quum
propter hoc fueritis requisiti, partes ante vestram praesentiam convocetis, et,
veritate super his diligentius inquisita, si vobis constiterit, quod idem vir praefatam mulierem, postquam illam
audivit esse ancillam, carnaliter cognovit, ipsum monitione praemissa
compellatis, ut eam sicut uxorem accipiat
et maritali affectione pertractet. Si vero aliter fuerit, et sententiam
divortii proferri contingat, mulieri pecuniam, quam praefato viro pro dote
concessit, sicut iustum fuerit,
restitui faciatis.
|