CAP. V.
Non separatur matrimonium ad confessionem coniugum, qui dicunt affinitatem
processisse, etiamsi rumor viciniae consentiat. Et est casus multum allegabilis
et notabilis.
Idem.
Super eo vero,
quod postulas, utrum coniugatus, qui ante contractum matrimonium uxoris suae
consanguineam vel propinquam carnali
commixtione cognovit, quum id fateatur uterque, et aliqua pars viciniae hoc
acclamare dicatur, sit ab uxore sua iudicio ecclesiae separandus, tuae
fraternitati respondemus, quod, si aliter
veritas ordinario iudicio venire non potuerit in lucem, propter eorum
confessionem tantum vel rumorem viciniae separari non debeat, quum et quandoque
nonnulli inter se contra matrimonium velint colludere et ad confessionem
incestus facile prosilirent, si suo iudicio crederent per iudicium ecclesiae
concurrendum. Rumor autem viciniae non adeo est
iudicandus validus, quod, nisi rationabiles et fide dignae probationes
accedant, possit bene contractum matrimonium irritari. [Tertio loco etc. (cf. c.
3. de praesumpt. II. 23.) Dat. Laterani.]
|