CAP. VI.
Affinitas superveniens non dissolvit sponsalia de praesenti.
Innocentius III. Praeposito
Magdeburgensi.
Discretionem tuam in
Domino commendamus, quod in his, quae dubia reputas vel obscura, sedem consulis
apostolicam, ut in eis de cetero ipsius auctoritate procedas. Sane in audientia nostra ex parte tua fuit
propositum, quod quidam [vir] cum
muliere quadam legitime per verba de praesenti contraxit, quam postmodum a se
incognitam cuidam consanguineo suo tradidit, in quantum potuit renitentem. Ille
vero cum ipsa, licet invita, matrimonii solennia celebravit; sed mulier quam
cito fuit reddita libertati, aufugit ab eo, et se priori viro vel priorem sibi restitui cum instantia postulavit. Nos igitur
inquisitioni tuae taliter respondemus, quod et viro pro tam turpi facinore
gravis est poenitentia iniungenda, et mulier ipsa propter publicam honestatem est monenda sollicite, ut nec
primum repetat, cuius consanguineus eam, licet invitam, cognovit, nec redeat ad
secundum, cui non potest propter reatum adulterii commisceri; sed in
continentia maneat, donec prior fuerit viam universae carnis ingressus. Quodsi
forsitan ad id induci nequiverit, vir prior cogatur redire ad ipsam, et
maritali eam affectione tractare, quum adulterium ei non possit obiicere, qui
eam adulterandam tradidit, praesertim invitam. Nam etsi secundum evangelicam
veritatem nunquam, nisi propter fornicationis causam, aut vir uxorem, aut uxor
possit dimittere virum: non tamen semper propter causam eandem vel uxor virum,
vel vir dimittere potest uxorem, quum possit exceptione vel replicatione
legitima impediri. Sed nec affinitas, quae post contractum legitime matrimonium
inter virum et uxorem inique contrahitur, ei debet officere, quae huiusmodi
iniquitatis particeps non exsistit, quum suo iure non debeat sine sua culpa
privari; quanquam a quodam praedecessore nostro dicatur in simili casu fuisse
distinctum, utrum videlicet incestus
vel adulterium manifestum fuerit, an occultum, aliis asserentibus, inter gradum
proximum et remotum esse potius distinguendum.
|