CAP. IX.
Idem quoad titulum dicit, quod decretalis supr. proxima.
Idem Archiepiscopo Magdeburgensi.
Veniens ad apostolicam sedem E. laicus, lator praesentium humili nobis confessione proposuit, quod, quum olim tempore infantiae suae de consilio amicorum quandam puellam se
ducturum iuraverit in uxorem, quam cito ad legitimam pervenisset aetatem, pater
puellae, confoederatione huiusmodi fideiussorum obligatione hinc inde firmata,
eum in propria domo recepit, et nutrivit insimul cum puella. Deinde vero ex conversatione diutina, totius domus familiaritatem adeptus
sorori puellae, cui se iuraverat fore
maritum, instinctu generis seductoris humani carnaliter se coniunxit.
Tandem amicorum suorum devictus instantia, quam iuraverat in uxorem accepit, et
nuptiis celebratis, quando se illi opportunitas ingerebat, cognoscebat
utramque. Verum licet in praesentia tua super hoc fuerit accusatus, convinci
tamen non potuit, nec suum voluit confiteri delictum; nunc autem reversus ad
cor et poenitens de commissis,
salutis suae consilium requirit impendi, ne
tanquam equus et mulus, quibus nullus est intellectus, in animae suae periculum
videatur errare. Quum igitur non tantum a malo, sed etiam ab omni specie mali praecipiat Apostolus abstinere, fraternitati tuae per apostolica scripta
mandamus, quatenus, praedicto E. pro huiusmodi enormitatis excessu iniuncta
poenitentia competenti, consulas ei, monens illum salubriter et inducens, ut de
cetero abstineat ab utraque. [Dat.
Anagniae VII. Id. Oct. 1203.]
|