CAP. III.
Si dispensatur cum aliquo, ut possit contrahere in certo gradu alias
prohibito, requiritur, quod uterque contrahentium toto gradu distet a stipite,
praesertim si hoc habet cousuetudo.
Coelestinus III.
Quod dilectio tua
(Et infra:) Quaesivisti, autem a nobis utrum is, qui a stipite
per descendentem lineam sexto vel septimo gradu distat, possit ei, quae ex
altera parte per lineam descendentem ab eodem stipite secundo vel tertio gradu
distat, matrimonialiter copulari, propter indulgentiam felicis memoriae Adriani Papae, tunc Albanensis episcopi, in Norwegiam
apostolicae sedis legati, qua permissum est hominibus terrae illius in sexto
gradu coniungi. Quod tibi videtur convenienter posse fieri secundum
regulam, a quibusdam doctoribus
approbatam, qua dicitur: quoto gradu quis distat a stipite, et a quolibet,
per aliam lineam descendentium ab eodem, quum tamen de consuetudine terrae, si
quando talis casus emerserit incolae terrae
propter proximiorem gradum coniunctos separent, et impediant copulari volentes,
sicut literarum tuarum series
demonstravit. Nos itaque sic
consultationi tuae respondemus, quod indulgentia illa sic est intelligenda,
quod uterque coniungendorum distet a stipite sexto gradu, cognatione secundum canones computata. Si vero alter sexto vel
septimo gradu distat a stipite, alter autem secundo vel tertio gradu, coniungi non debent. Unde in hac
parte consultius duximus multitudini et observatae consuetudini deferendum,
quam aliud in dissensionem et scandalum populi statuendum, quadam adhibita
novitate.
|