CAP. V.
Consanguinei
mariti cum consanguineis uxoris licite contrahunt. Hoc primo. In gradibus
prohibitis non possunt matrimonia contrahi, etiamsi hoc habeat consuetudo. Hoc
secundo.
Idem Rosanensi Archiepiscopo.
Quod super his articulis,
qui tibi aliquam dubitationem inducunt, nostrum ducis consilium requirendum, et
ad ea exsequenda, quae officium postulant pastorale, apostolicae sedis procuras
auxilium invocare, sollicitudinem tuam dignis in Domino laudibus commendamus,
et postulationibus tuis grato animo respondemus. Significasti siquidem nobis,
quod in dioecesi tua pater et filius matrem et filiam, duo cognati duas
cognatas, avunculus et nepos duas sorores ducunt in coniuges, et maritus et
uxor simul baptizant puerum alienum. Quidam praeterea tuae dioecesis infra
tertium et septimum gradum consanguinitatis se contingentes, adinvicem
matrimonium contrahunt, hoc sibi licere de antiqua consuetudine asserentes.
[(Et infra:)] Super eo igitur, quod
pater et filius cum matre et filia, et duo cognati cum duabus cognatis,
avunculus et nepos cum duabus sororibus contrahunt matrimonia, taliter tibi
duximus respondendum, quod, licet omnes consanguinei viri sint affines uxoris,
et omnes consanguinei uxoris sint viri affines, inter consanguineos tamen
uxoris et consanguineos viri ex
eorundem, scilicet viri et uxoris, coniugio nulla prorsus affinitas est
contracta, propter quam inter eos matrimonium debeat impediri. (Et infra:) Ne autem infra gradus
prohibitos matrimonium contrahatur, debes publice inhibere, et praesumptores
ecclesiastica districtione punire, non obstante consuetudine, quae dicenda est
potius corruptela. [Quum autem etc. Dat.
Lat. II. Kal. Ian. 1199.]
|