TITULUS XV.
DE FRIGIDIS ET
MALEFICIATIS, ET IMPOTENTIA COEUNDI.
CAP.
I.
Si, marito provocante ad divortium, et se impotentem asserente, mulier hoc
idem fatetur, servata solennitate canonica matrimonium indistincte dirimitur.
Sed si decipiatur ecclesia, primum matrimonium reparatur. Si vero muliere
agente vir asserat se potentem, nisi per aspectum corporis vel alio indubitato
modo convincatur; mulier non auditur. Sed si vir hoc idem confitetur vel
convincitur, matrimonium separatur, et mulieri contrahendi licentia datur. H.
d. secundum Hostiensem.
Ex Brocardico libr. XIX.
Accepisti mulierem et, per aliquod tempus habuisti, per
mensem aut per tres, aut postremo per
annum, et nunc primum dixisti, te esse frigidae naturae ita, ut non potuisses
coire cum illa, nec cum aliqua alia; et
si illa, quae uxor tua esse debuit, eadem affirmat, quae tu dicis, et si probari potest per verum iudicium,
ita esse ut dicitis, separari potestis, ea tamen ratione, ut, si tu post aliam
acceperis, reus periurii diiudiceris, et iterum post peractam poenitentiam
priora connubia reparare debebis. Illa autem, si prior post annum aut dimidium
ad episcopum aut ad eius missum se proclamaverit, dicens, quod non
cognovisses eam, et negat, aliquam
commixtionem inter vos esse, tu autem contrarium affirmas, tibi credendum
est eo, quod caput es mulieris, quia, si se
proclamare voluit, cur tamdiu tacuit? Cito enim et in parvo tempore scire mulier potuit, si secum coire potuisses.
Si autem se statim in ipsa novitate,
post mensem aut postremum post duos,
ad episcopum aut ad eius missum
proclamaverit, dicens: volo esse mater, volo filios procreare, et ideo maritum
accepi, sed vir, quem accepi, frigidae naturae est, et non potest illa facere,
propter quae illum accepi: si probari potest per rectum iudicium, separari
potestis, et illa, si vult, nubat in Domino.
|