CAP. II.
Impotens ad
copulam est impotens ad contrahendum matrimonium, sive sit impedimentum aetatis
sive naturae.
Alexander III. Ambianensi Episcopo.
Quod sedem apostolicam consulis
super his, quae tibi dubia exsistunt, gratum gerimus et acceptum, et tua exinde
fraternitas non parum commendanda videtur. Ex tua siquidem parte nobis est
intimatum, quod quaedam mulier tui episcopatus cuidam viro nupsit, ignorans,
quod propter utriusque inguinis rupturam genitalia eius essent abscissa, nec ab
eo cognita fuisset, qui utique modo factus leprosus se pariter et sua domui
reddidit infirmorum. Mulier vero, ad domum paternam reversa, sicut iuvenis alii
viro nubere desiderat et coniugali faedere coniungi. Verum licet Romana
ecclesia non consueverit propter naturalem frigiditatem aut propter alia
maleficia legitime coniunctos dividere, si tamen consuetudo generalis
Gallicanae ecclesiae habet, ut huiusmodi matrimonia dissolvantur, nos patienter
tolerabimus, si secundum illam consuetudinem eidem mulieri cui voluerit nubendi
in Domino concesseris facultatem. Sicut enim
puer, qui non potest reddere debitum, non est aptus coniugio: sic quoque qui impotentes sunt minime apti
ad contrahenda matrimonia reputantur. [Sane
de canonico etc. cf. c. 10. de regul.
III. 31.]
|