CAP. V.
Si de impotentia
coeundi constet, statim matrimonium separatur; alias cohabitabunt coniuges per
triennium. Et si cum septima manu propinquorum iurant, quod dederunt operam
carnali copulae, et non potuerunt coniungi: statim separantur. Ita communiter summatur.
Coelestinus III.
Laudabilem (Et infra:
[cf. c. 2. Ut lite pend. II. 16.]) Sollicite
quoque ad ultimum Requisisti, quantum tempus indulgendum sit naturaliter
frigidis ad experientiam copulae nuptialis, in
qua si defecerint, separantur. Nos vero, quamvis in antiquis tam canonibus quam
legibus super hoc diversa tempora concedantur, id tamen in praesenti
consultatione sentimus, ut, si
naturaliter frigidus non potest illa, quam duxit, uti pro coniuge, a
tempore celebrati coniugii, si frigiditas prius probari non possit, secundum authenticum legale cohabitent
per triennium. Quo elapso, si nec tunc cohabitare voluerint, et iuxta decretum
Gregorii mulier, si per iustum
iudicium de viro probare potuerit, quod cum ea coire non possit, accipiat
alium; si autem ille aliam acceperit, separentur. Quod si ambo consentiant
simul esse, vir eam, etsi non ut uxorem, saltem habeat ut sororem. Si autem,
quod nunquam se invicem cognoverint, ambo fatentur, cum septima manu
propinquorum vel vicinorum bonae famae, si propinqui defuerint, tactis
sacrosanctis evangeliis uterque iureiurando dicat, quod nunquam per carnis
copulam una caro effecti fuissent, et tunc videtur, quod mulier valeat ad
secundas nuptias convolare. Verum si ille aliam duxerit, tunc hi, qui
iuraverant, rei periurii teneantur, et peracta poenitentia cogantur ad connubia
priora redire. [Denique
etc. cf. c. 1. de except.II. 25.]
|