CAP. VI.
Propter
arctationem mulieris, si apparet, quod praeter divinum miraculum absque
periculo corporali habilis reddi non potest, separatur matrimonium,
redintegratur tamen, si postea appareat, ecclesiam fuisse deceptam.
Innocentius III. Altissiodorensi
Episcopo.
Fraternitatis tuae literas recepimus, continentes, quod O. mulier
cuidam viro matrimonialiter nupsit, cum quo per multos annos morata, non potuit
carnaliter ab ipso cognosci. Licet autem per archipresbyterum tuum super hoc
fuisses edoctus, tu tamen, volens super
hoc habere certitudinem pleniorem, quasdam matronas suae parochiae providas
et honestas ad tuam praesentiam evocasti, districte illis iniungens sub
periculo animarum, ut mulierem ipsam prudenter inspicerent, et perquirerent
diligenter, utrum idonea esset ad viriles amplexus; quae tandem in fide sua
tibi asseruere constanter, quod eadem mulier
nunquam poterat esse mater aut coniux, tanquam cui naturale deerat
instrumentum. Unde inter ipsam et virum illum
divortium celebrasti, mulierem ipsam
inducens, ut ad religionem aliquam se transferret perpetuam continentiam
servatura, et viro licentiam tribuisti, ut uxorem duceret in nomine Domini, quia pater fieri cupiebat. Contigit autem postea,
quod mulier eadem invenit qui seras
huiusmodi reseravit, et abiiciens continentiam, quam promisit, et quae alium virum habuerat, G. latori
praesentium supernupsit, pro quibus
humiliter supplicasti, ut cum eis misericorditer ageremus. Quamvis igitur
semiplene nobis expresseris, quomodo dicta mulier se promiserit continentiam
servaturam, utrum videlicet simplici verbo, an voto solenni, utrumve ad
religionem transierit, ut promisit, an contra promissionem suam in domo
remanserit, et qualiter seras illas fecerit reserari, utrum videlicet artificio
medici, an concubitu viri, seu alio quolibet modo: nos tamen, perspicaciter
attendentes, quod impedimentum illud non erat perpetuum, quod praeter divinum
miraculum per opus humanum absque corporali periculo potuit removeri,
sententiam divortii per errorem, licet probabilem, novimus esse prolatam, quum
pateat ex postfacto, quod ipsa cognoscibilis erat illi, cuius simili
commiscetur, et ideo inter ipsam mulierem
et primum virum dicimus matrimonium exstitisse. Quare inter eam et praefatum G.
matrimonium non esse censemus, eosque praecipimus ab invicem separari. Et si
praedicta mulier ad religionem transivit, sicut asserit promisisse, primus vir,
qui non cognovit eandem, cum ea remaneat, cum qua postmodum ecclesiae
auctoritate contraxit; alioquin idem vir,
ea dimissa, quam postea superduxit,
debet ad illam redire, cum qua primo contraxit nisi se voto mulier illa
constrinxerit ad continentiam observandam, ut intelligatur per hoc cum praefato
G. fornicata fuisse, vel nisi se fornicario modo alii viro miscuerit, ut primus
vir praetextu fornicationis, quam [ipsa] commisit, eius velit consortium declinare. Nam si tantum simplici
verbo se promisit continentiam servaturam, et postea in conspectu ecclesiae
nupsit memorato G., quamdiu articulus iste dubitabilis erat, praesumi non
debet, quod fornicaretur cum illo, sed amodo non debet cum illo aliquatenus remanere.
Per haec autem quaestionem illam noveris esse solutam, qua quaeritur, utrum ea,
quae adeo arcta est, ut nulli possit carnaliter commisceri, nisi per incisionem
aut alio sibi modo violentia inferatur, non solummodo levis, sed forte tam
gravis, ut ex ea mortis periculum timeatur, ad matrimonium contrahendum debeat
idonea perhiberi. Similiter illa, quae viro, cui nupserat, adeo arcta est, ut
nunquam ab eo valeat deflorari, si ab eo sit per iudicium ecclesiae separata,
et nubat alteri [viro], cui arcta non
sit, et per frequentem usum secundi reddatur etiam apta primo, utrum ad eum
redire debeat, cum quo prius foedus inierat coniugale. De talibus autem non est
facile iudicandum, quum finale iudicium pendeat ex futuro. Tu ergo, secundum quod superius est distinctum, facias quod decrevimus
per censuram ecclesiasticam appellatione postposita firmiter observari. [Dat. Ferentini V. Non. Iul. Ao. IX.
1206.]
|