CAP. VII.
Si uxor dicit, virum, cui cohabitavit per triennium, non habere potentiam
coeundi, eis hoc iurantibus cum septima manu propinquorum, matrimonium
separatur. H. d. inhaerendo verbis literae.
Honorius III.
Literae vestrae nobis exhibitae continebant, quod, quum
causa matrimonii, quae inter M. mulierem et A. eius virum Atrebatensis dioecesis vertitur, vobis fuisset a bonae memoriae Innocentio Papa
praedecessore nostro commissa, dicta M. proposuit, coram vobis, quod, quum iam
octo annis elapsis dicto A. fuisset matrimonialiter copulata, et diu
cohabitasset eidem, nunquam tamen, licet
esset viripotens, ab eo cognita fuerat, sed adhuc integra permanebat, eo,
quod praedictus vir eius non habebat potentiam coeundi; quare petebat, inter eos divortium celebrari.
Praedictus vero A. nihilominus
fatebatur, quod illam nunquam cognoverat, licet
ad eius obsequium se facilem exhibuerit et paratam, sed tamen se habere
potentiam cognoscendi alias asserebat. Vos vero, ne id forte confiterentur in fraudem, a matronis bonae opinionis, fide
dignis ac expertis in opere nuptiali, dictam fecistis inspici mulierem, quae
perhibuerunt testimonium, ipsam adhuc virginem permanere. Postmodum per
presbyterum, de cuius parochia vir praedictus
exstitit, fecistis diligenter
inquiri, utrum vir ipse aliquam
cognovisset, nec per inquisitionem ipsam vobis constare potuit, aliquam esse
carnaliter cognitam ab eodem. Muliere autem instanter
requirente divortium, et dicente, quod mater esse volebat, et filios procreare,
proponente vero viro, quod paratus erat stare consilio et voluntati ecclesiae, iniunxistis eisdem, ut humiliter reciperent et agerent poenitentiam de commissis, et sic
forte placeret Deo, qui matrimonii fuit institutor et auctor, ut opus
matrimonii consummarent; qui post plures terminos, ad commanendum sibi a vobis indultos, ad vestram reversi praesentiam,
consona voce dixerunt, quod non poterant carnaliter commisceri. Propter quod de ipsorum consensu causam
huiusmodi apostolico duxistis iudicio relinquendam. Quocirca vobis iterato per apostolica scripta
mandamus, quatenus, si ita est, et constiterit vobis, praefatum virum et
mulierem infra praedictos annos per continuum triennium insimul habitasse,
ipsis cum septima propinquorum manu firmantibus iuramento, se commisceri
carnaliter nequivisse, proferatis divortii sententiam inter eos.
|