CAP. II.
Sponsalia de futuro, cum una etiam contra interdictum ecclesiae contracta,
non habent dirimere matrimonium, postea contractum cum alia.
Idem Vigoriensi et Baronensi
Episcopis.
Ex literis venerabilis
fratris nostri Cantuariensis archiepiscopi apostolicae sedis legati ad nos pervenit, quod, quum G. de sancto
Leodegario M. filiam suam absentem cuidam iuveni,
R. nomine, desponsasset, postmodum,
quibusdam ipsius mulieris consanguineis procurantibus, memoratus R. cum ea
praesente per verba praesentis temporis contraxit, sicut dicitur, matrimonium;
fide hinc inde corporaliter praestita, quod vir mulierem sicut uxorem legitimam
de cetero exhiberet, et ipsa reverenter ei sine contradictione sicut viro
legitimo obediret, nihilque defuit, nisi solennitas in facie ecclesiae
celebranda, quae propter tempus quadragesimae tunc non potuit effectui
mancipari. Postea orta suspicione, quod praefatus R. ad alia desideraret
vota transire, ad examen fuit iam
dicti archiepiscopi causa perlata, qui sub anathematis interminatione
prohibuit, sicut ex literis ipsius
accepimus, ne, antequam de praescripto negotio plene constaret, vir ad
secunda vota transiret. Sed ipse, praescripta prohibitione contempta, filiam V.
Matildam nomine in facie ecclesiae
sibi solenniter copulavit uxorem. Postmodum
vero duabus mulieribus et viro coram archiepiscopo constitutis, praefatus R.
publice confessus est, se cum Maria, sicut superius dictum est, matrimonium
contraxisse, et aliam, scilicet Matildam, prava quorundam suggestione seductum
postmodum accepisse. Maria vero constanter asseruit, quod pater eius non
moverat de voluntate eius querelam, adiiciens, quod inter ipsam et praefatum
R., excepta sola fide de contrahendo matrimonio, nulla obligatio intercesserat,
quam, quia ipse non servaverat, servare minime tenebatur, et ideo, quia eam,
quam secundo acceperat, relinquebat. Quum autem praefatum R. illa tanquam proprium virum restitui postularet, et
archiepiscopus vellet de matrimonio primo cognoscere, ob id maxime, quia mulieres dicebantur sese consanguinitate contingere,
ac per hoc tam adulterii quam incestus vitium timebatur, dicta M. ad sedem apostolicam appellationis vocem
emisit, et festum circumcisionis proxime
praeteritum terminum appellationi praefixit. Cuius appellationi
archiepiscopus deferens, eidem Mariae
sub periculo animae et
excommunicationis interminatione districtius interdixit, ne cui nuberet, donec
causa ipsa coram nobis, vel coram
delegatis ab apostolica sede iudicibus finem debitum sortiretur. Ipsa
tamen, de remedio appellationis confisa, cuidam alii, V. nomine, nihilominus nupsit. Et super hoc citata coram archiepiscopo noluit propter appellationem,
quam obiecerat, apparere. Quum igitur absentibus partibus non videretur nobis
negotium finiendum, ipsum experientiae vestrae, de qua plene confidimus,
committentes, praesentium auctoritate Mandamus, quatenus, partibus ante vestram praesentiam
convocatis, inquiratis diligentius veritatem, et, si nihil constiterit,
quod impediat, praeter consensum de futuro, qui inter praefatos R. et M.
asseritur praecessisse, secunda matrimonia inviolabiliter observanda sublato
appellationis obstaculo iudicetis. Licet enim contra interdictum ecclesiae ad
secunda vota transire non debuerit, non est tamen conveniens, ut ob id solum
sacramentum coniugii dissolvatur. Alia tamen poenitentia eis debebit imponi,
quia contra prohibitionem ecclesiae hoc fecerunt. [Dat. Non. Febr.]
|