CAP. III.
Statur verbo viri et mulieris, qui negant aliquem filium, nisi indiciis et
testibus probetur contrarium.
Idem Rothomagensi
Archiepiscopo.
Transmissae nobis tuae literae continebant, quod, quum
N. civis tuus usque ad iuventutem
quendam puerum nutrivisset, uxore sua M. tunc non desponsata sibi cohabitante,
postmodum ipsam, sicut dicitur,
legitime desponsavit, et filios sustulit ex eadem. Quibus paternam hereditatem
petentibus, praedictus iuvenis contradicit, gerens se filium et heredem,
quamvis a vicinia, quae ipsum filium eorum esse credebat, spurius diceretur.
Praedicti vero N. et uxor eius Matilda
praefatum iuvenem spurium suum aut legitimum filium esse negabant, sed
dicebant, quod eum pietatis intuitu nutrivissent. Quum autem quaestio coram te
mota esset, et praedictus iuvenis pro eo, quod iuri stare nolebat, vinculo sit
excommunicationis adstrictus, quid de hoc
agere debeas, nos consulere voluisti. Super hoc itaque Consultationi tuae taliter respondemus, quod in tali casu
standum est verbo viri et mulieris, nisi certis indiciis et testibus tibi
constiterit, esse filium iuvenem memoratum.
|