CAP.
XXV.
Quando in rescripto plura narrantur, diversos effectus operantia, non sufficit
impetranti alterum solum probare, ad utrumque effectum consequendum.
Idem Magistro G.
et P. de Firmisca.
Olim ex literis dilectorum filiorum sancti Nicasii Remensis, Sargiensis et Vallis
Regiae abbatum fuit nostris auribus intimatum, quod, quum ad eos semel et
iterum a nobis literae processissent, super eo videlicet, quod P. clericus sancti Remigii Remensis parochiam de Salice S.
Remigii, quam R. de Clivo clericus
per interpositam personam ab abbate S.
Remigii sibi collatam fuisse proposuit, detinebat, ipsi partes semel,
secundo et tertio citaverunt, et dictum P. de
S. Remigio, quia citatus pluries comparere noluit per se vel per
responsalem aliquem coram eis, excommunicationis vinculo innodantes, fecerunt
fructus ipsius parochiae sequestrari. Quumque postmodum idem P. accedens ad eos
se iuri promiserit pariturum, ac obtinuerit se absolvi, ipsi absolutionis
literas concedentes diem ei assignaverunt et locum, quibus coram eis quod
promiserat adimpleret; qui diem et locum ex literis illis radens, in loco
rasurae scripsit, quod ipsi ei sequestratos fructus assignari mandabant, quod
coram duobus eorum tandem, tertio sui absentiam excusante per literas, est
confessus. Nos igitur, quum tantae temeritatis excessus falsitatis scrupulo non
careret, vobis dedimus in mandatis, ut, si esset ita, ipsi praesumptori super
dicta parochia perpetuum silentium imponentes, praefato R. de Clivo clerico assignaretis eandem cum
fructibus sequestratis. Verum sicut vos, filii
G. et P., per vestras nobis literas intimastis, quum dictus R. rasuram
praefatam coram vobis per testes idoneos probavisset, et ob hoc postulasset
sibi dictam ecclesiam assignari, vos utrum clausula illa: “si esset ita,” de
omnibus superioribus, an de articulo tantum rasurae deberet intelligi
dubitastis; in negotio ipso procedere
ulterius distulistis, eligentes secundum hoc potius sedis apostolicae oraculum
implorare, quam aliquid temere definire. Nos igitur diligentiam vestram in Domino commendantes respondemus, quod
clausula illa ad omnia debet superiora referri, ad hoc, ut ipsi R. praefata
ecclesia conferatur; quia, licet vitium falsitatis ad imponendum ei perpetuum
silentium super ecclesia ipsa sufficiat, qui falsitatem huiusmodi perpetravit,
non tamen propter hoc eadem ecclesia est adversario assignanda, nisi super
aliis facta fuerit plena fides. [Dat. Lat. VI. Non. Mart. Pont. nostr. Ao.
XV. 1212.]
|