CAP. VII.
De causa civili inter laicos non cognoscit ecclesia; cognoscit tamen, an
quis sit de legitimo matrimonio natus.
Idem Londonensi et Vigoriensi
Episcopis.
Causam, quae inter R. et F. super eo, quod mater iam dicti R. dicitur non fuisse de
legitimo matrimonio nata, agitari dignoscitur, vobis iam pridem commisimus terminandam. Verum quia in literis nostris inseri fecimus, ut saepe fato R. possessionem [eorum] omnium, quorum possessor
exstitit, quando avus suus proficiscendi Hierosolymam iter arripuit, ante
principalis causae ingressum faceretis appellatione
cessante restitui, si eadem possessione fuisset per violentiam spoliatus:
nos attendentes, quod ad regem pertinet, non ad ecclesiam de talibus
possessionibus iudicare, ne videamur iuri et
dignitati carissimi in Christo filii nostri Henrici regis, Anglorum [principis], detrahere, qui, sicut accepimus, motus est et turbatus, quod
de possessionibus scripsimus, quum ipsarum iudicium ad se asserit
pertinere, volumus et fraternitati
vestrae per apostolica scripta
praecipiendo mandamus, quatenus regi possessionum iudicium relinquentes, de
causa principali, videlicet utrum mater praedicti R. de legitimo sit matrimonio
nata, plenius cognoscatis, et causam huiusmodi secundum aliarum literarum nostrarum tenorem appellatione remota
terminetis; licet incongruum videatur, ut matrimonium genetricis praefati R.
impetatur, quod ea vivente non fuit, ut dicitur, impetitum.
|