CAP. VIII.
Si mulier, per iudicium ecclesiae separata a primo, vivente illo contrahit
cum secundo, legitima erit proles, quam ex illo suscepit.
Idem Episcopo et Archidiacono
Vincentino.
Perlatum est ad audientiam nostram, quod, quum H. filius quondam Lazari, ad partes
Constantinopolitanas transisset, et ibi moram per decennium et amplius faciens,
ad I. uxorem suam non rediens, ipsa apud bonae memoriae I. quondam Vincentinum episcopum adversus eum querelam deposuit, et
quod eum non posset diutius exspectare, nihilominus allegavit. Episcopus vero,
sicut vir providus et discretus, parentibus praedicti
viri mandavit, ut pro eo mitterent, et ipsum ad propria revocarent. Quumque,
elapso longi temporis spatio, vir praedictus
non remearet ad propria, episcopus in conspectu ecclesiae, auditis rationibus
mulieris, inter eos sententiam divortii promulgavit, et mulieri, ut alium virum duceret, plenariam facultatem indulsit. Ideoque quia huius rei veritas nobis non constat, discretioni vestrae per
apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus rem ipsam diligenter investigetis, et, si vobis constiterit, quod episcopus inter eos sententiam divortii
tulerit, filios eius, quos sustulit
de alio, ad cuius copulam auctoritate praedicti episcopi sine quaestione et contradictione ecclesiae migravit, legitimos
iudicetis, eos hac occasione ab hereditate non patientes excludi. Et si quis contra hoc niti voluerit, ei
auctoritate apostolica silentium penitus imponatis.
|