CAP.
XII.
Statur dicto testium, qui probant aliquem legitimum, licet fama viciniae
et tractatus parentum habeat contrarium.
Innocentius
III.
Per tuas nobis
literas intimasti, quod R. ex muliere quadam,
quam secundum opinionem maioris partis viciniae in concubinam habebat, prole
suscepta, quandam post, et aliam, ea defuncta, duxit in uxorem, et ea, de qua
prolem susceperat, virum sibi alium copulavit. Processu vero temporis idem R.
in praesentia multorum firmavit proprio iuramento, quod eam, quam habere visus
fuerat concubinam, prius affidaverat in uxorem, quam ex ea filium genuisset, et
postea, quum per sex annos et ultra
vixisset, dum ageret in extremis, eum, quem ex ea susceperat, in testamento
heredem instituens, legitimum filium appellavit. Quum autem tuae inquisitioni et decisioni fuisset commissum, an
filius sic susceptus legitimus esset heres ipsius R. et ad eius patrimonium
admittendus, tu praeter id, quod ex quadam decretali bonae memoriae Alexandri
Papae praedecessoris nostri standum esse super hoc verbo viri et mulieris
credebas, receptis testibus, a filio eiusdem R. productis, quibus legitime
comprobavit, praedictum R. matrem suam in capella sancti Sergii affidasse, eum
ipsius R. heredem esse legitimum iudicasti. Nos autem attendentes, quod plus est
quod in veritate agitur, quam quod simulate concipitur, licet iam dictus R., quum, ea dimissa, quam ut
concubinam habuerat, ad alia vota transiverit, videatur ex ipso facto matrimonium, quod inter eos celebratum fuerat,
denegasse, quia tamen desponsatio, per testes legitimos comprobata, eos
matrimonialiter fuisse coniunctos ostendit, sive desponsatio ipsa fuerit de
praesenti, ut per consensum legitimum, per verba de praesenti expressum, copula
matrimonii inter eos fuerit celebrata, sive per verba de futuro, carnali copula
subsecuta, non tam decretali dicti praedecessoris nostri, quae in casu
dissimili loquitur, quam inductis probationibus innitentes, te processisse
legitime respondemus, sententiam tuam auctoritate apostolica confirmantes, et praesentis scripti patrocinio communimus
auctoritate apostolica tibi praesentium iniungentes ut sententiam ipsam facias
monitione praemissa per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. [Dat. Reate III. Non. Aug.
1198.]
|