CAP. XIII.
In terris ecclesiae Papa potest libere illegitimos legitimare, in terris
vero alienis non, nisi ex causis multum arduis, vel nisi in spiritualibus; tunc
tamen indirecte et per quandam consequentiam intelligitur legitimare etiam
quoad temporalia. Hoc tamen ultimum non est sine
scrupulo. H. d. secundum intellectum, qui placet Panorm. et est cap. difficile
et multum famosum.
Idem nobili viro G. Montis
Pessulani.
Per venerabilem fratrem nostrum, Arelatensem
archiepiscopum, ad sedem apostolicam
accedentem, tua nobis humilitas supplicavit, ut filios tuos legitimationis
dignaremur titulo decorare, quatenus eis, quo minus tibi succederent, natalium
obiectio non noceret. Quod autem super hoc apostolica sedes plenam habeat
potestatem, ex illo videtur, quod, diversis causis inspectis, cum quibusdam
minus legitime genitis, non naturalibus tantum, sed adulterinis etiam
dispensavit sic ad actus spirituales illos legitimans ut possint in episcopos
promoveri. Ex quo verisimilius creditur et probabilius reputatur, ut eos ad
actus legitimare valeat saeculares, praesertim si praeter Romanos Pontifices
inter homines superiorem alium non cognoscant, qui legitimandi habeat
potestatem; quia, quum maior in spiritualibus tam providentia quam auctoritas
et idoneitas requiratur, quod in maiori conceditur licitum esse videtur et in
minori. Per simile quoque id videtur posse probari, quum eo ipso, quod aliquis
ad apicem episcopalis dignitatis attollitur, eximitur a patria potestate.
Praeterea etiamsi simplex episcopus scienter servum alterius in presbyterum
ordinaret, licet ordinator satisfacere domino iuxta formam canonicam teneretur, ordinatus tamen iugum evaderet
servitutis. Videretur siquidem monstruosum, ut,
qui legitimus ad spirituales fieret actiones, circa saeculares actus illegitimus,
remaneret. Unde, quum in spiritualibus dispensetur, consequenter intelligitur
in temporalibus dispensatum. Id autem in patrimonio beati Petri libere potest
apostolica sedes efficere, in quo et summi Pontificis auctoritatem exercet, et
summi principis exsequitur potestatem. Quum
ergo videatur ex his legitimandi auctoritas non tantum in spiritualibus sed in
temporalibus etiam penes Romanam ecclesiam residere, ut super hoc filiis tuis
gratiam faceremus ob tua et progenitorum tuorum merita, qui semper in devotione
sedis apostolicae perstitistis, humiliter ex parte tua idem archiepiscopus
requirebat. Videbatur autem ex eo trahere maiorem audaciam postulandi, quod
non longe petere cogebatur exemplum, sed
in favorem petitionis huiusmodi quod nos ipsos in causa simili fecisse dicebat
poterat allegare. Quum enim
carissimus in Christo filius noster Philippus rex Francorum illustris carissimam in Christo filiam
nostram I. Francorum reginam illustrem dimiserit, et ex alia
postmodum superducta puerum susceperit et puellam, et tu similiter exclusa
legitima superduxeris aliam, ex qua filios suscepisti: sicut cum filiis regis
eiusdem, sic cum tuis credebatur de benignitate apostolicae sedis dispensandum,
praesertim quum maior id necessitas
suaderet, et tu nobis specialius sis subiectus: siquidem rex Francorum ex
inditae recordationis regina Francorum olim legitimum suscepit heredem, qui ei
optatur et creditur in regni solis successurus; tu vero, ex legitima coniuge
masculinum non habes heredem, qui tibi et in devotione nostra et propria
hereditate succedat. Insuper, quum rex ipse in spiritualibus nobis subiaceat,
tu nobis et in spiritualibus et in temporalibus es subiectus, quum partem
terrae tuae ab ecclesia Magalonensi possideas, quam ipsa per sedem apostolicam
temporaliter recognoscit, quare Magalonensi ecclesia mediante nobis idem
archiepiscopus asserebat temporaliter subiacere. Verum, si veritas
diligenter inspicitur, non res similis, sed valde dissimilis invenitur. Nam rex
ipse a praedicta regina per bonae memoriae Remensem archiepiscopum,
apostolicae sedis legatum, fuit per sententiam separatus; tu vero uxorem tuam a
te, sicut dicitur, temeritate propria
separasti. Ipse quoque, priusquam ad eum prohibitio de non contrahendo cum
altera pervenisset, aliam superduxit, ex qua prolem geminam noscitur
suscepisse; sed tu in contemptum ecclesiae aliam superinducere attentasti, propter quod ipsa in te gladium exercuit
ecclesiasticae ultionis. Praeterea rex ipse praedictae reginae contra matrimonium impedimentum affinitatis
obiecit, et coram praefato archiepiscopo testes induxit, cuius sententia quia
cassata fuit solummodo propter iudiciarium ordinem non servatum, nos ei post
restitutionem [praefatae] reginae super hoc alios cognitores duximus
deputandos. Tu vero uxori tuae nihil, quod divortium induceret, sicut asseritur, obiecisti, quum, etsi
fides tori sit unum de tribus bonis coniugii, non tamen ipsius violatio
coniugale vinculum violasset. De filiis ergo eiusdem regis, utrum legitimi vel
illegitimi fuerint, quamdiu pendet quaestio affinitatis obiectae, potest non
immerito dubitari. Nam si affinitas fuerit comprobata,
praedictam reginam non esse regis coniugem apparebit, et per consequens alia
videbitur sibi legitime copulata, et filios ei legitimos peperisse. De tuis vero, quod sint legitimi nati, nec
tu ipse proponis, nec ulla praesumitur ratione. Insuper quum rex ipse superiorem in temporalibus minime
recognoscat, sine iuris alterius laesione in eo se iurisdictioni nostrae
subiicere potuit et subiecit. In quo forsitan videretur aliquibus, quod per
se ipsum, non tanquam pater cum filiis, sed tanquam princeps cum subditis
potuit dispensare. Tu autem nosceris aliis subiacere. Unde sine ipsorum forsan iniuria, nisi praestarent assensum nobis, in
hoc subdere te non posses, nec eius auctoritatis exsistis, ut dispensandi super
his habeas facultatem. Rationibus igitur his inducti regi gratiam fecimus
requisiti, causam tam ex veteri quam ex novo testamento trahentes, quod non
solum in ecclesiae patrimonio, super quo plenam in temporalibus gerimus
potestatem, verum etiam in aliis regionibus, certis causis inspectis,
temporalem iurisdictionem casualiter exercemus, non quod alieno iuri
praeiudicare velimus, vel potestatem
nobis indebitam usurpare, quum non ignoremus, Christum in evangelio
respondisse: “Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Propter
quod postulatus, ut hereditatem divideret inter duos, quis,” inquit,
“constituit me iudicem super vos?” sed, quia, sicut in Deuteronomio
continetur; “Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris, inter
sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et non lepram, et iudicium inter portas tuas verba videris variari:” surge
et adscende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, venies ad sacerdotes
Levitici generis, et ad iudicem, qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem, et facies
quaecunque dixerint, qui praesunt loco, quem elegerit Dominus, sequerisque
eorum sententiam nec declinabis ad
dexteram vel ad sinistram. Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis
imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, decreto iudicis morietur, et auferes malum de Israel.” Sane, quum
Deuteronomium lex secunda interpretetur, ex vi vocabuli comprobatur [in hoc], ut quod ibi decernitur in novo
testamento debeat observari. Locus enim, quem elegit Dominus, apostolica sedes
esse cognoscitur sic, quod eam Dominus in
se ipso [e] lapide angulari fundavit. Quum enim Petrus urbem fugiens exivisset,
volens eum Dominus ad locum, quem elegerat, revocare, interrogatus ab eo:
“Domine, quo vadis?” respondit: “venio Romam iterum crucifigi,” quod
intelligens pro se dictum, ad locum ipsum protinus est reversus. Sunt autem
sacerdotes Levitici generis fratres nostri, qui nobis iure Levitico in
exsecutione sacerdotalis officii coadiutores exsistunt. Is vero super eos
sacerdos sive iudex exsistit, cui Dominus inquit in Petro: “Quodcunque
ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis.”
Eius vicarius, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech,
constitutus a Deo iudex vivorum et mortuorum. Tria quippe distinguit iudicia:
primum inter sanguinem et sanguinem, per quod criminale intelligitur et civile;
ultimum inter lepram et lepram, per quod ecclesiasticum et criminale notatur;
medium inter causam et causam, quod ad utrumque refertur, tam ecclesiasticum
quam civile, in quibus quum aliquid fuerit difficile, vel ambiguum, ad iudicium
est sedis apostolicae recurrendum, cuius sententiam qui superbiens contempserit
observare mori praecipitur et auferri
malum de Israel, id est, per excommunicationis sententiam, velut mortuus, a
communione fidelium separari. Paulus etiam, ut plenitudinem potestatis
exponeret, ad Corinthios scribens ait: “nescitis, quoniam angelos iudicabitis,
quanto magis saecularia?” Porro
saecularis officium potestatis interdum et in quibusdam per se, nonnunquam
autem et in nonnullis per alios exsequi consuevit. Licet igitur cum filiis
saepe dicti regis Francorum, de
quibus, an fuerint legitimi ab initio, dubitatur, duxerimus dispensandum: quia
tamen tam lex Mosaica quam canonica sobolem susceptam ex adulterio detestatur,
testante Domino, quod manzeres et spurii usque in decimam generationem in
ecclesiam non intrabunt, canone vero vetante tales ad sacros ordines promoveri,
saecularibus quoque legibus non solum repellentibus eos a successione paterna,
sed negantibus ipsis etiam alimenta: petitioni tuae non duximus annuendum, donec, si fieri poterit, et culpa levior et
iurisdictio liberior ostendatur, licet personam tuam specialis delectionis
brachiis anplexemur et in quibus cum Deo et honestate possumus specialem tibi
velimus gratiam exhibere.
|