TITULUS
XVIII.
QUI MATRIMONIUM ACCUSARE POSSUNT,
VEL CONTRA ILLUD TESTARI.
CAP. I.
Quum agitur de foedere matrimonii, reo absente contumaciter, possunt super
impedimento matrimonii recipi testes, dummodo sint legitimi; et ad dicta eorum
fertur sententia.
Alexander III. Parisiensi Episcopo.
Relatum est nobis
ex parte tua, quod, quum pater cuiusdam puellae eam cuidam civi Parisiensi
nuptui tradidisset, maritus post aliquot annos, quibus cum uxore permansit,
propter homicidium, quod commisit, de civitate timore mortis exivit. Nunc autem
dicitur et videtur legitime posse
probari, quod pater praedictae
puellae ad Christianitatem iuvenem
tenuit, et, quod est amplius, eum de sacro fonte levavit; sed literis tuis
quaesitus nondum potuit inveniri, licet quinquennium sit transactum. Ceterum quia super hoc tua nos duxit fraternitas
consulendos, consultationi tuae taliter respondemus, quod, si iuvenis et puella aliquot annis sine
quaestione fuerunt [simul], qui praescriptum matrimonium nunc accusant
non videntur suspicione carere. Ceterum si manifestum est quod asseritur,
aut legitimi accusatores et testes appareant omni exceptione maiores, postquam iuvenis fuerit cum omni
diligentia requisitus, etiamsi nequiverit inveniri, testes recipere poteris, et
fine canonico iudicium terminare. Tu
tamen ita procedas, quod amorem aliquem aut commodum temporale nequaquam
praeponere iustitiae videaris. Sane illi quibus scientibus et tacentibus matrimonium est
contractum non sunt contra ipsum ulterius audiendi.
|