CAP.
II.
Accusatio
et testimonium in causa matrimoniali personaliter, et non per literas, fieri
debent.
Clemens III.
A nobis est ex
parte ecclesiae vestrae quaesitum, utrum aliqui, super accusatione
matrimonii nihil voce propria depromentes, debeant per solam chartulae conscriptionem
admitti. Ad hoc respondemus, quod in talibus, nisi quantum ad praesumptionem,
nullius momenti est conscriptio quoad sententiam proferendam, nisi alia
legitima adminicula suffragentur. Praeterea,
quia et hoc consultationi fuit additum, proinde respondemus, quod, qui
sponsalibus interfuerunt et tacuere quaesiti, non sunt postea recipiendi, si
velint contra matrimonium aliqua confiteri, nisi de his aliqua velint dicere
quae in veritate postea didicerunt, de quibus quum constet, eos nihil factae interrogationis
tempore cognovisse, qualiter ab his qui accusant matrimonium vel aliquid
protestantur recipiendum sit sacramentum et post quot annos sint aliqui in
accusatione matrimonii audiendo praesentibus literis non duximus annectendum.
Quia forma huius sacramenti paene in omnibus patet canonibus diligenter
expressa et quia per varietatem casuum et diversitates personarum certa de
annorum spatio his non possit meta praefigi. [Dat. Laterani.]
|