CAP.
III.
In causa matrimoniali super consanguinitate et contractu testificari
possunt consanguinei et parentes.
Clemens III. Papa
Florentino Episcopo.
Videtur nobis, quod
secunda, quam contra prohibitionem ecclesiae duxit, non sit uxor, etsi primam
non haberet desponsatam. Nam quod contra interdictum et ordinem ecclesiae
factum est, ratum non haberi tanquam inordinatum, tam divinae quam humanae
legis auctoritas proclamat. Quia igitur ea, quam inordinate superduxit,
prohibitione renitente uxor non est, cogendus est eam recipere, quam iuravit et
desponsavit, atque ex ea prolem genuit, ut iuramenti religio non vilipendatur,
et fides promissa adinvicem conservetur, et proles in cultu Dei nutriatur et
educetur, et alii exinde occasionem peierandi et alias decipiendi assumere non
valeant. Quod autem parentes,
fratres et cognati utriusque sexus in testificatione suorum ad matrimonium
coniungendum vel dirimendum admittantur, tam antiqua consuetudine quam legibus
approbatur, et tam divinis quam humanis
legibus similiter adprobatur. Ideo enim maxime parentes recipiuntur, et, si defuerint parentes,
proximiores admittuntur, quoniam unusquisque suam genealogiam cum testibus et
chartis, tum etiam ex recitatione maiorum scire laborat. Quia igitur aliis melius sciunt, ideo maxime admittuntur. Similiter
recipiuntur in testificatione matrimonii gratia coniungendi. Qui enim
melius recipi debent, quam illi, qui melius sciunt, et quorum est interesse,
ita, ut, si non interfuerint, et consensum non adhibuerint, secundum leges
nullum fiat matrimonium? Quod vero legitur: “pater non recipiatur in causa
filii, nec filius in causa patris,” in criminalibus causis et contractibus
verum est, in matrimonio vero coniungendo et disiungendo ex ipsius coniugii
praerogativa, et quia favorabilis res est, congrue admittuntur.
|