CAP. VI.
Repellitur ab
accusatione matrimonii qui denunciationis tempore tacuit, nisi denunciationem
probabiliter ignoravit, vel iuret de novo didicisse, et quod non obiicit illam
malitiose.
Idem.
Quum in tua dioecesi (Et
infra: [cf. c. 30. de dec. III. 30.]) Si vero post
contractum matrimonium aliquis appareat accusator, quum non prodierit in
publicum, quando banna secundum consuetudinem in ecclesiis edebantur, utrum vox
suae debeat accusationis admitti, merito quaeri potest. Super quo sic duximus
distinguendum, quod, si tempore denunciationis praemissae is, qui iam
coniunctos impetit, extra dioecesim exsistebat, vel alias denunciatio non
potuit ad eius notitiam pervenire, ut puta, si nimiae infirmitatis fervore
laborans sanae mentis patiebatur exsilium, vel in annis erat tam teneris constitutus, quod ad comprehensionem talium eius
aetas sufficere non valebat, seu alia causa legitima fuerit impeditus, eius
accusatio debet audiri. Alioquin, quum rationabiliter praesumatur, quod
denunciationem publice factam idem exsistens in ipsa dioecesi minime ignoravit,
tanquam suspectus est procul dubio repellendus, nisi proprio firmaverit
iuramento, quod postea didicerit ea, quae obiecerit, et ad hoc ex malitia non
procedat, quia tunc, etiamsi didicisset ab illis, qui denunciationis tempore
siluerunt, claudi non debet eidem aditus accusandi, quoniam, etsi ab
impetitione huiusmodi culpa de silentio tali contracta illos excluderet, iste
tamen amoveri nequiret, quum culpabilis non exsistat. [Utrum autem etc. cf. c. 44. de test. II. 22. Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont.
nostr. Ao. XV. 1212.]
|