CAP. III.
Vir non potest dimittere uxorem sine iudicio ecclesiae, etiam propter impedimentum
parentelae notorium. Si fama refert impedimentum coniugii, etiam nemine
opponente, episcopus ex officio suo potest de eo inquirere. Si vero
impedimentum est notorium, potest episcopus ex officio suo matrimonium
separare.
Idem Ambianensi Episcopis.
Porro de comite Pontini, qui filiam B. de sancto Valerico
uxorem suam absque iudicio ecclesiae dimisit propterea, quia eam cognatam fuisse uxoris defunctae proponit, haec prudentia tua cognoscat, quod, si
etiam parentela esset publica et notoria, absque iudicio ecclesiae ab ea
separari non potuit, quare ipsum ad eam recipiendam, quae petit restitutionem
ipsius, districte compellas. Quam si recipere noluerit, eum et superinductam
vinculo excommunicationis adstringas. Si
qui autem apparuerint, qui matrimonium ipsum legitime velint et possint
impetere, causam audias, et eam fine debito decidas. Praeterea de H. qui filiam Adelmi, cognatam suam, duxit [in] uxorem, si hoc publicum est et manifestum, nec apparet aliquis, qui matrimonium
velit impetere, id tibi respondemus, quod, non apparentibus accusatoribus,
et parentela manifesta seu publica exsistente, quod credibile non est, nisi
essent consobrini in primo gradu vel
secundo, tui officii interest, matrimonia illa adhibita gravitate dissolvere,
quae illicite contracta noscuntur. [Ad haec etc. cf. c. 15. de
dec. III. 30.]
|