CAP.
V.
Matrimonium separatur propter adulterium mulieris, et, si vir postea
fornicetur, redintegratur. Et est bonus casus et multum allegabilis.
Idem.
Ex literis tuis accepimus, quod lator praesentium, V. nomine,
olim de tua dioecesi quandam duxit, videlicet
Luciam, in uxorem, qui, maligno
spiritu instigante, paucis temporibus fuere concordes. Proponebat enim idem V., quod illam per violentiam sibi illatam, metu
etiam mediante duxisset. Tu vero una cum
capitulo tuo, quum tam minis quam admonitionibus inter eos saepe pacem
reformare studeres, ei eos temere segregatos pariter reconciliari coegisses:
Tandem vir uxorem suam super crimine fornicationis in iure convenit, quae,
nescitur quo ducta spiritu, coepit publice confiteri, quod, quum vir negaret ei
in debitis et necessariis providere,
crimen compulsa est incurrere memoratum. Quumque diligentius a te fuisset
admonita, ne ad suggestionem alicuius vel
iniquum consilium illud tam turpe contra se proponeret, ipsa id manifestius
asserebat. Sane, tu, convocato capitulo tuo et
aliis viris discretis, quum ex eorundem consilio utrique privatim
continentiam firmiter iniunxeris
observandam, ita, quod caste viverent ab invicem segregati, et ex relatione quorundam perceperis, quod
aliam memoratus V. intenderet ducere
in uxorem, licet ipsum, ne hoc facere aliquatenus attentaret, monueris
diligenter, ipse nihilominus extra civitatem furtim cum alia sponsalia et
nuptias temere celebravit. Verum quum factum inquirere laborares, ut secundum illud procederes, supra
dictus V. rei seriem, prout factum fuerat,
explicans et exponens, ad audientiam nostram dicitur appellasse. Unde
fraternitati tuae per apostolica scripta
mandamus, quatenus, si res ita processit, praetaxatum virum appellatione remota ad legitimam uxorem per excommunicationis sententiam redire
compellas, et, iniuncta eidem poenitentia
de commisso adulterio cum secunda, priorem maritali affectione ab ipso facias
pertractari. [Capellanum
etc. cf. c. 1. de sec. nupt. IV.
21. Dat. Laterani.]
|