Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS.
    • TITULUS XIX.   DE DIVORTIIS.
      • CAP. VI.   Si uxor a viro, lapso in haeresim, propria auctoritate divertit, ad eum reversum redire compellitur; secus, si per iudicium ecclesiae ab eo fuisset separata.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VI.

 

Si uxor a viro, lapso in haeresim, propria auctoritate divertit, ad eum reversum redire compellitur; secus, si per iudicium ecclesiae ab eo fuisset separata.

 

Urbanus III. Florentino Episcopo.

 

De illa vero, quae, viro suo labente in haeresim, ipsius consortium sine iudicio ecclesiae declinavit, utrum, revertente illo ad catholicam unitatem, ad redintegrandum matrimomium sit cogenda, videtur nobis, quod mulier, maxime si ea intentione decessit, ut lapsus in haeresim taedio pariter et confusione affectus se ab errore suo converteret, ei, quum reversus fuerit, est reddenda, quae, etiamsi reverti noluerit, compellatur. Si vero iudicio ecclesiae ab eo sine spe matrimomii redintegrandi recessit, ad recipiendum eum nullatenus eam dicimus compellendam. [De uxore vero etc. cf. c. 7. de sepult. III. 28.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License