CAP. VII.
Vinculum coniugale non dissolvitur altero coniugum fidelium in haeresim lapso.
Sed si unus infidelium coniugum convertatur ad fidem, et alter noluit sibi
cohabitare, vel non sine blasphemia, vel sine peccato mortali, solvitur
coniugium, et conversus contrahere poterit.
Innocentius III. Ferrariensi
Episcopo.
Quanto te magis
novimus in canonico iure peritum, tanto
fraternitatem tuam amplius in Domino commendamus, quod in dubiis quaestionum
articulis ad sedem apostolicam recurris, quae disponente Domino cunctorum
fidelium mater est et magistra, ut opinio, quam in eis quondam habueras, dum
alios canonici iuris peritiam edoceres, vel corrigatur per sedem apostolicam
vel probetur. Sane tua nobis
fraternitas suis literis intimavit,
quod, altero coniugum ad haeresim transeunte, qui relinquitur ad secunda vota
desiderat convolare et filios procreare,
quod, utrum possit fieri de iure, per
tuas nos duxisti literas consulendos. Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum nostrorum consilio
respondentes, distinguimus, licet quidam praedecessor noster sensisse aliter
videatur, an ex duobus infidelibus alter ad fidem catholicam convertatur, vel
ex duobus fidelibus alter labatur in haeresim, vel decidat in gentilitatis
errorem. Si enim alter infidelium coniugum ad fidem catholicam convertatur,
altero vel nullo modo, vel saltem non
sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, ei
cohabitare volente: qui relinquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit. Et in hoc casu intelligimus quod ait Apostolus: “Si infidelis
discedit, discedat. Frater enim vel soror non est servituti subiectus in
huiusmodi,” et canonem etiam, in quo dicitur, quod “contumelia creatoris solvit ius matrimonii circa eum, qui
relinquitur.” Si vero alter fidelium coniugum vel labatur in haeresim, vel
transeat ad gentilitatis errorem, non credimus, quod in hoc casu is, qui
relinquitur, vivente altero possit ad secundas nuptias convolare, licet in hoc
casu maior appareat contumelia creatoris. Nam etsi matrimonium verum quidem inter infideles exsistat, non
tamen est ratum. Inter fideles autem verum quidem
et ratum exsistit, quia sacramentum fidei, quod semel est admissum, nunquam
amittitur; sed ratum efficit coniugii sacramentum, ut ipsum in coniungibus illo
durante perduret. Nec obstat, quod a quibusdam forsan obiicitur, quod fidelis
relictus non debeat iure suo sine culpa privari, quum in multis casibus hoc
contingat, ut si alter coniugum incidatur. Per hanc autem responsionem quorundam malitiae obviatur, qui in odium
coniugum, vel quando sibi invicem displicerent, si eas possent in tali casu
dimittere, simularent haeresim, ut ab ipsa nubentibus coniugibus resilirent. Per hanc ipsam responsionem illa solvitur quaestio, qua quaeritur, utrum
ad eum, qui [vel] ab haeresi vel
infidelitate revertitur, is, qui permansit in fide, redire cogatur. [Dat. Lat. Kal. Maii 1199.]
|