Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS.
    • TITULUS XX.   DE DONATIONIBUS INTER VIRUM ET UXOREM, ET DE DOTE POST DIVORTIUM RESTITUENDA.
      • CAP. III.   Delegatus ad causam matrimonii, si ferat sententiam divortii, pronunciare debet dotem restitui. Et est casus multum allegabilis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. III.

 

Delegatus ad causam matrimonii, si ferat sententiam divortii, pronunciare debet dotem restitui. Et est casus multum allegabilis.

 

Clemens III.

 

De prudentia vestra valde miramur, quod, quum vobis causam matrimonii, quae vertebatur inter H. Pisanum civem et M. mulierem commisissemus canonice terminandum, et vos, consanguinitatem inter eos in sexto vel septimo gradu invenientes, sententiam divortii tulissetis, de dote, quam a viro mulier repetebat, quicquam statuere distulistis. Quia igitur secundum iura vos, qui de matrimonio principaliter cognovistis, et de dote, quae est causa incidens, accessorie cognoscere valuistis et sententialiter diffinire, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictum H. monitione praemissa cogatis, ut praedictae M. totam dotem suam, sicut canonicum fuerit, restituere non moretur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License