CAP. V.
Cogitur mulier ex
officio iudicis, donata sibi a viro propter nuptias pro conservatione illiciti
matrimonii relaxare, si talis donatio praestet impedimeutum dissolutioni talis
matrimonii. H. d. secundum intellectum, qui plus
placet Panormitano.
Innocentius III. Compostellano Archiepiscopo et universis Episcopis in regno Legionensi constitutis.
Etsi necesse sit [ut scandala
veniant, vae tamen est homini illi, per quem scandalum venit. Quot enim
turbationes et scandala diebus nostris orbi supervenerint universo, hodie plus
experimur in facto, quam scriptum reperiamus in libro. Necesse est autem ut
veniant scandala, non solum scilicet inevitabile, sed et utile: quoniam in quo
deficit malus proficit bonus, et aurum in fornace probatur. Inter cetera vero,
in quibus scandalizatur hodie populus Christianus, praecipuum est persecutio
paganorum, quae tam in oriente quam in occidente peccatis exigentibus invaluit
ultra modum; contra quam utrobique simile quodammodo putaverunt remedium
invenire; sed quia Deum ante suum non proposuere conspectum, quod inventum est
in remedium in periculum est conversum. Sane in oriente una duobus fuit
incestuose coniuncta, in occidente vero unus sibi duas praesumpsit iungere per
incestum. Et incestui quidem in oriente commisso non solum consensus, sed et
auctoritas clericorum ibi consistentium intercessit. Sed in detestabili copula
in occidente contracta, licet non absque quorundam ecclesiasticorum virorum
assensu fuerit forsitan attentata, auctoritas tamen ecclesiastica nullatenus
intervenit. Volens autem Deus maius peccatum vindicare celerius, et a similibus
alios deterrere, tam Conradum quondam marchionem, qui … reginae
Hierosolymitanae prius adhaeserat per incestum, gladio, quam Henricum quondam
Campaniae comitem, qui ei et in culpa quodammodo et in poena successit,
praecipitio, utrumque vero morte impraevisa peremit. Nondum autem in
huius iniquitatis auctores in occidente suam exercuit ultionem. Sed quanto
longanimius sustinet, tanto forsitan severius vindicabit. Licet autem
apostolica sedes quod super hoc fuerat in oriente commissum propter malitiam
temporis et persecutionem urgentem dissimulare sit visa, ad vindicandum tamen
quod in occidente fuerat attentatum rigore canonicae districtionis est usa. Nam
quum ad bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri audientiam
pervenisset, quod rex Legionensis filiam carissimi in Christo filii nostri
Portugalliae regis illustris incestuose sibi praesumpserat copulare, tam regem
ipsum Portugalliae quam incestuose coniunctos excommunicationis sententia
innodavit, et Legionense ac Portugalliae regna sententiae supposuit interdicti,
unde quod illegitime factum fuerat est penitus revocatum. Verum dictus rex
Legionensis ad deteriora manum extendens, sicut is, de quo dicit scriptura:
“Vae homini illi, qui post se trahit peccatum quasi longam vestem, et impius,
quum venerit in profundum vitiorum, contemnit,” filiam carissimi in Christo
filii nostri regis illustris Castellae, neptem videlicet propriam, impudenter
sibi contra interdictum ecclesiae copulare praesumpsit. Quod quum ad nostram
notitiam pervenisset, dilectum filium fratrem Rainerium, virum scientia et
religione pariter reverendum, Deo et hominibus obtentu scientiae et honestatis
acceptum, in Hispaniam duximus destinandum, ut iuxta verbum propheticum
dissolveret colligationes impietatis; solveret fasciculos deprimentes; qui per
Dei gratiam ab omni munere manus excussit ita, ut quod legitur de ipso possit
vere referri: “Non fuit qui ditaverit Abraham.” Ipse igitur quum in Hispaniam
pervenisset, dictum regem Legionensem semel et iterum ex parte nostra commonuit
diligenter, ut a tam detestabili et nefanda copula resiliret, universis
colligationibus dissolutis, quae fuerant pro ipsa copula consummanda
contractae. Sed quum apud eum nihil prorsus monitis profecisset, certum ei diem
assignavit et locum, et quum ipsum etiam ultra terminum exspectasset, in eum se
contumaciter absentantem iuxta formam mandati nostri excommunicationis
sententiam promulgavit, et regnum Legionense interdicto generali conclusit. In
memoratum vero regem Castellae vel terram suam in nullo processit, quum idem
rex se mandatis eius exponeret, et quod reciperet filiam suam, si sibi
redderetur, proponeret assertive. Quod utrum ex animo fecerit, ille plenius
novit, qui scrutator est cordium et cognitor secretorum. Nuper autem
venerabiles fratres nostri Toletanus archiepiscopus et episcopus Palentinus ex
parte ipsius regis Castellae, et ex parte Legionensis venerabilis frater
Zamorensis episcopus, ad sedem apostolicam accedentes, postulabant, ut cum
eodem rege Legionensi et filia dicti regis Castellae deberemus super tam
incestuosa copula dispensare; propter quod, nisi specialis illa gratia, quam ad
devotionem dicti regis Castellae habemus, motum nostri animi temperasset, in
ipsos ita curassemus severitatem ecclesiasticam exercere, quod nulli de cetero
temporibus nostris ad nos repudiatas toties et damnatas petitiones afferrent;
quum ipsi etiam noverint, quod id ab eodem praedecessore nostro saepius
postulatum fuerit, et ab eo inhibitum, non indultum. Tandem vero intelligentes
archiepiscopus et episcopi memorati, quod non solum indulgentiam super hoc a
nobis, sed vix etiam possent a nobis audientiam impetrare, interdictum in
terram regis Legionensis prolatum tandem a nobis postulavere remitti,
asserentes, quod ex eo triplex toti regno periculum ab haereticis, Sarracenis
et Christianis etiam imminebat. Ab haereticis: quia, quum per interdictum ipsum
clausa essent in partibus illis ora pastorum, non poterant fideles per eos
contra haereticos instrui, et ad resistendum eis aliquatenus informari; unde,
cum ex hoc, tum quia rex Legionensis ab ecclesia se asserens aggravatum, eis
minime resistebat, invalescebant contra fideles haeretici, et in regno ipso
haereses variae pullullabant. A Sarracenis: quoniam, quum per exhortationes et
remissiones ecclesiae Hispaniarum populus consuevisset ad expugnationem
paganorum induci, cessante praedicatorum officio populi etiam devotio
tepescebat, quia, quum se cum principe suo quoad interdictum eidem videret
poenae subiectum, a culpa, cui vel tacendo consenserat, forte se non credebat immunem,
propter quod minus circa debellationem Sarracenorum fervebat, ne decederet in
peccato. A catholicis: quia, quum clerici laicis spiritualia ministrare non
possent, laici clericis temporalia subtrahebant, oblationes, primitias et
decimas detinentes, unde, quum clerici ex his pro maiori parte in partibus
illis consueverint sustentari, eis subtractis non solum mendicare, sed fodere,
et servire Iudaeis in ecclesia et totius Christianitatis opprobrium cogebantur.
Videbatur autem difficile petitioni eorum annuere, et sententiam ex animo,
ordine et causa latam canonice sine satisfactione congrua relaxare. Ex animo
siquidem: quia, sicut Deus perhibet testimonium conscientiae nostrae, ad hoc
non nisi iustitiae et honestatis obtentu processimus, quum ex contrario potius
contra nos oriri praesumptio potuisset, si tam detestabile facinus duxissemus
in patientia tolerandum. Ex ordine: quia dictus frater R. post commonitiones et
dilationes legitimas, tandem districtione percussit ecclesiastica contumacem.
Ex causa: exemplo, divino videlicet et humano. Divino: quia, quum David in
populi numeratione peccasset, Dominus in populum vasa sui furoris effudit, unde
idem David dixisse legitur, peccatum Domino confitendo: “Ego sum qui peccavi,
ego qui inique egi. Isti, qui oves sunt, quid fecerant? Auferatur, obsecro,
facies tua, Domine, ex populo tuo.” Humano: quum iam dictus praedecessor noster (ut non longe petantur
exempla) in praedictos Portugalliae
et Legionensem reges et regna ipsorum praedictas sententias curaverit promulgare.
Esset insuper res
mali exempli, quia, si forsan in alia regna similem nos contingeret promulgare
sententiam, similis a nobis gratia peteretur, quam si forsitan negaremus, apud
nos esse videretur acceptio personarum. Ex hoc etiam de nobis posset apud
aliquos oriri suspicio, praesumentibus forte quibusdam, quod ad id moveremur ex
causa latenti. Licet igitur ex causis praemissis non videretur dicta petitio
admittenda, quia tamen ubi est multitudo in causa, detrahendum est aliquid
severitati, ut maioribus malis sanandis caritas sincera subveniat, in eo ad
petitionem praedictorum archiepiscopi et episcoporum gratiam de communi fratrum
nostrorum consilio duximus faciendam, ex quo videbantur impedimenta expressa
superius provenire. Relaxavimus ergo non in totum, sed in una parte solummodo
interdictum, nec perpetuo, sed ad tempus, quamdiu scilicet nobis placuerit et
viderimus expedire, ut probemus interim spiritus, si ex Deo sint, et an (sicut iidem archiepiscopus et
episcopi asseverant) sperata inde
utilitas sequeretur; sic videlicet, ut in regno ipso divina celebrentur
officia, sed decedentium corpora sepulturae ecclesiasticae non tradantur. In
quo tamen clericis gratiam facimus specialem, in eo videlicet, ut in coemeterio
ecclesiastico cessante solennitate solita tumulentur. Quod licet aliquibus
posset absonum forte videri, ut officio restituto sepultura ecclesiastica
denegetur, quia, iuxta canonicas sanctiones, cui communicavimus vivo
communicare deberemus et mortuo: recte tamen intelligentibus nihil ex hoc
incongruitatis occurrit, quum iuxta Lateranensis instituta concilii decedentes
ex torneamentis, etsi per poenitentiam reconcilientur ecclesiae, Christiana
tamen sepultura priventur. Ut autem non remittere poenam, sed commutare potius
videamur, dictum regem Legionensem et memoratam filiam regis Castellae ac omnes
principales eorum consiliarios et fautores excommunicationis curavimus
sententia innodare, mandantes, ut ad quamcunque civitatem, oppidum vel villam
devenerint, nullus ibidem eis praesentibus divina praesumat officia celebrare.
Dicto autem rege Castellae et carissimae in Christo filiae nostrae reginae
uxori eius dabimus in mandatis, ut, quod stent mandatis nostris, iuratoriam
exhibeant cautionem, et vel exprimant in iuramento, quod ad dissolvendam tam
illegitimam copulam dent operam efficacem, vel id nos eis faciemus praestito
iuramento mandari; nec credimus, quod super hoc se aliquatenus exhibeant
contumaces, quum, quod starent mandatis ecclesiae, in manibus praedicti fratris
R. (sicut ex literis eiusdem regis
apparet) firmiter promisissent, et
impendissent causam sufficientem ad copulam huiusmodi consummandam. Quod si
forsan (quod non credimus) mandatis nostris noluerint obedire, ipsos et
principales eorum consiliarios et fautores excommunicari mandabimus, et
quocunque devenerint, divina prohibebimus officia celebrari, ut sic saltem ad
mandatum ecclesiae revertantur, iuxta quod legitur in Psalmista: “Imple facies
eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.”] Quia vero castra
quaedam, quae idem rex Legionensis dictae filiae regis Castellae in dotem
tradidisse proponitur ita, ut, si eam aliqua occasione relinqueret, ipsa
cederent in ius eius, impedimentum praestare videntur huiusmodi copulae
dissolvendae, quum castra ipsa non tam ob turpem, quam ob nullam potius causam sint data, utpote, quum
inter eos matrimonium non exsistat, et ideo nec dos, nec donatio propter
nuptias: ne ad commodum ei cedat quod debet in poenam eius potius retorqueri,
castra ipsa restitui volumus, et ad id puellam ipsam per excommunicationis sententiam coarctari, auctoritate apostolica decernentes, ut, si
ex tam incestuosa et damnata copula proles est vel fuerit quaecunque suscepta,
spuria et illegitima penitus habeatur, quae secundum statuta legitima in bonis
paternis nulla prorsus occasione succedat. Quod si nec [sic] praedictis
rex Legionensis et filia regis Castellae a se invicem iuxta mandatum
apostolicum discedere maturaverint in eos districtionem curabimus gravissimam
exercere quam ad cautelam praesentibus non duximus literis explicandam. [Ideoque fraternitati etc. Dat. Lat. VIII.
Kal. Iun. 1199.]
|