CAP. VII.
Vir, agens pro dote, non omnino excluditur
ex eo, quod vergat ad inopiam, nec praecise cogitur satisdare ultra facultatem
propriam; sed dos sibi assignatur sub cautione, quam praestare potest. Et si
per illam cautionem non esset sufficienter provisum consumptioni dotis,
deponetur dos apud mercatorem, ut de honesto lucro vir sustineat onera
matrimonii. H. d. secundum intellectum, quem
tenet Panorm. inhaerendo verbis literae, et est casus notabilis et
quotidianus.
Idem Archiepiscopo et Archidiacono
Genuensibus.
Per vestras nobis literas
intimastis, quod, quum magistrum R. super quadam summa pecuniae Ianuensis monetae pro H. paupere, latore praesentium, auctoritate nostra
curaveritis convenire, quam idem H. pro dote uxoris suae requirebat ab eo,
dictus R. exceptionem opposuit contra ipsum, quod videlicet uxorem suam a se repulerat, et quod tacita veritate super hoc nostras
literas impetraverat; quia, quum super eadem dote iam alia vice coram vestrae civitatis consulibus quaestio mota
esset, ipsi iuxta consuetudinem terrae
pronunciaverunt, ut, quoniam idem H. ad inopiam vergere videbatur, dos illa non
assignaretur eidem, nisi cautionem idoneam de ipsa non peritura praestaret;
unde vos, communicato prudentum virorum
consilio, ei, ut de salvanda dote caveret et uxorem suam reciperet, praecepistis,
et, donec id posset facere, dos ipsa
deponeretur, si vellet, in secretario ecclesiae Ianuensis. Quod quum implere
non posset, ad instantiam eius nobis haec rescribere curavistis. Quum ergo
satis possit ei modicum credi dotis, cui creditum est corpus uxoris, discretioni vestrae per apostolica scripta
mandamus, quatenus dotem assignari faciatis eidem sub ea quam potest cautione
praestare, vel saltem alicui mercatori committi, ut de parte honesti lucri
dictus vir onera possit matrimonii sustentare, ne occasione dotis detentae uxor
a viro dimissa, seu vir, qui dimisit uxorem, adulterii reatum incurrat. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Id. Mart. Pont.
nostr. Ao. IX. 1206.]
|