Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS.
    • TITULUS XXI.   DE SECUNDIS NUPTIIS.
      • CAP. II.   Dubitans de morte coniugis, nisi prius certificetur, contrahere non debet, et, si contraxit, reddat, sed non exigat debitum. Et si postmodum sciat primam vivere, dimittat secundam. Abbas Siculus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. II.

 

Dubitans de morte coniugis, nisi prius certificetur, contrahere non debet, et, si contraxit, reddat, sed non exigat debitum. Et si postmodum sciat primam vivere, dimittat secundam. Abbas Siculus.

 

Lucius III. universis Christianis in captivitate Sarracenorum positis.

 

Dominus ac redemptor noster (Et infra:) Sane, super matrimoniis, quae quidam ex vobis nondum habita obeuntis coniugis certitudine contraxerunt, id vobis auctoritate apostolica respondemus, ut nullus ex vobis amodo ad secundas nuptias migrare praesumat, donec ei firma certitudine constet, quod ab hac vita migraverit coniux eius. Si vero aliquis vel aliqua id hactenus non servavit, et de morte prioris coniugis adhuc sibi existimat dubitandum: ei, quae sibi nupsit, debitum non deneget postulanti, quod a se tamen noverit nullatenus exigendum. Quodsi post hoc de prioris coniugis vita constiterit, relictis adulterinis illicitisque complexibus ad priorem sine dubio coniugem revertatur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License