CAP.
XIV.
Dicens, se
aliquem accusaturum coram iudice, ante inscriptionem potest sine poena
desistere, et non accusare; sed ei desistenti silentium imponitur in perpetuum.
Et secundum hoc summarium iste textus est notabilis. Abbas.
Innocentius
III. Archiepiscopo Bisuntino.
Licet in beato Petro †Apostolorum
principe ligandi atque solvendi nobis a Domino sit attributa facultas, quam in subditos iuxta suorum exigentiam meritorum
exercere libere debeamus: exemplo
tamem illius, qui omnes salvat, et neminem vult perire, libentius ad solvendum
intendimus quam ligandum, etsi nonnullae sint culpae, in quibus est culpa
relaxare vindictam. Sane, quum olim
ex literis B. decani sancti Stephani, et T. I. et M. canonicorum ecclesiae
Bisuntinae ad apostolicae sedis audientiam pervenisset, te varia crimina
commisisse, ac ab eis fuisses per easdem literas super periurio, crimine
simoniae et incestus delatus: felicis recordationis Clemens Papa
praedecessor noster, servata iudiciaria gravitate, tibi certum terminum
assignavit, quo responsurus obiectis apostolico te conspectui praesentares.
Quum autem tu iuxta
tenorem factae tibi citationis ad sedem apostolicam accessisses, te
et dilectis filiis I. et O. archidiaconis apud sedem apostolicam constitutis,
exspectavimus aliquamdiu, si qui forsan contra te procederent, et quae de te
literis intimaverant proponerent inscribendo. Ceterum quum nec ullus
appareret, qui te ita impeteret de praedictis, ne aliquid de contingentibus
omittere videremur, ab I. et O. archidiaconis in nostra et fratrum nostrorum
praesentia constitutis quaesivimus diligenter, si quid super praemissis
adversus te pro se vel pro aliis proponere vellent, et quod scripserant
legitime demonstrarent. Ipsi autem, quod non proposito accusandi haec
scripserant, responderunt; sed quia tu super quibusdam incorrigibilis
videbaris, quaedam de te apostolicae sedi duxerant intimanda; sed nuncius, qui
pro literis accesserat impetrandis, mandati formam excessit. Nos igitur, famae
tuae consulere cupientes,
dictis canonicis contra te super praedictis silentium duximus
imponendum, ne te de cetero eis super his accusare liceat vel etiam infamare, illius
sequentes exemplum, qui quum mulieri dixisset: “nemo te condemnavit,
mulier?” et illa: “nemo, Domine,” “nec ego,” inquit, “te condemnabo;
vade iam amplius noli peccare.” Quia vero praedicti canonici citra vinculum inscriptionis
desistere voluerunt, eis de iuris permissione id non duximus imputandum. Ne
autem in absolutione tua minus canonice procedere videamur, quamvis potius in
odore bonae opinionis coepiscoporum nostrorum, quam eorum infamia delectemur: venerabili
fratri nostro Cabilonensi episcopo et dilecto filio abbati de
Firmitate inquisitionem famae tuae duximus committendam. [Dat. Romae etc. IV. Id. Iun.
1198.]
|