CAP.
XV.
Ad
prosequendam accusationem criminalem non admittitur procurator, licet poseet
allegare causam absentiae, seu alias exceptiones, non tangentes crimen
propositum: et qui iuravit stare mandato alicuius, non admittitur ad accasandum illum, si virtute
iuramenti sibi fuit iniunctum, ut non accusaret. H. d. et ad hoc solet
allegari, et in hoc est valde vulgatum.
Idem
Sancteburgensi Archiepiscopo.
Veniens [olim] ad sedem apostolicam dilectus
filius A. Pragensis canonicus contra venerabilem fratrem nostrum Pragensem episcopum inter alia
proposuit coram nobis, quod, quum esset filius sacerdotis, in ecclesiam fuerat
Pragensem intrusus, et contra eiusdem ecclesiae privilegium, imperiale ei
liberalitate concessum et per sedem apostolicam confirmatum, homagium dilecto filio nobili
viro duci Bohemiae praestitisset, et regalia recepisset ab eo, sic subiiciens Pragensem ecclesiam
servituti. †[Proposuit etiam, quod
uxoren evidenter haberet, de qua filios generavit; quod sigillum adulterinum
confaxit; quod sit ebriosus, fornicator, publicus histrio, ita quod
quadam vice cum duobus ioculatoribus contra tres dios histriones certamine
initio, enormiter fuit laesus innaso, et eo fere, sicut apparet hodis,
mutilatus, et unus reliquorum triumioculatorum, contra quos decertabat, qui
ibidem interiit, ab eo creditur interfectus. Ad hoc subiunxit idem A., quod thesauro ecclesiae Pragensi usque ad
mille marcas per eum male distracto, consulariis ipsius ducis usque ad
quinquaginta villas et amplius conferre non timuit in grave Pragensis ecclesiae
detrimentum, et ipsi duci notabile quoddam castrum dedit, quod eidem ecclesiae
pietatis intuitu fuerat ab O. quondam Bohemiae duce collatum.] Unde praedictum episcopum ad festum
Resurrectiomnis dominicae proximo praeteritum peremptorie nos meminimus
citavisse. Idem vero episcopus ad suam excusationem viarum discrimina,
consecrationem chrismatis imminentem, et quod filius nobilis viri
Bohemiae principis esset per ipsum baptizandus tunc temporis, per nuncios et
literas allegavit. Licet autem excusationes huiusmodi, sicut erant, frivolas
aestimantes ipsum reputavimus contumacem, nec procuratores eius in causa
possemus recipere criminali: eis tamen dilectos filios nostros G. sancti
Angeli et H. sancti Eustachii diaconos cardinales concessimus auditores,
ut, si possent, illum aliquatenus excusarent. Quumque praedictus A. coram eis
repetiiset obiecta, ei fuit ex adverso responsum, quod, quum olim super
hoc ad venerabilem fratrem nostrum Magdeburgensem archiepiscopum literae
fuerint impetratae, idem A., qui contra episcopum solus agebat, in obiectorum se videns probatione
deficere, depositis vestibus et pedibus nudis ad pedes eius se humiliter
prosternens, veniam postulavit, et, quod adversus eum calumniose processerat,
est confessus. Ceterum quum super hoc mandate stare eiusdem archiepiscopi
iuravisset, ipse praecepit eidem sub debito praestiti iuramenti, ut contra
eundem episcopum de cetero proponere talia non auderet. Quum igitur nobis ex
ipsius A. confessione constaret, ipsum iuramentum huiusmodi praestitisse, ac
tale recepisse mandatum: super impetitione dicti episcopi silentium ei duximus
imponendum, propter contumaciam tamen eidem episcopo citationem et purgationem
propter infamiam indicentes.
|