Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS I.   DE ACCUSATIONIBUS, INQUISITIONIBUS ET DENUNCIATIONIBUS.
      • CAP. XVI.   Denunciator criminis non se inscribit, quia ad correctionem tendit; accusator autem inscribit, quia tendit ad poenam; excipiens vero inscribit ad poenam extraordinariam, si per exceptionem deiicitur ab obtento, alias secus. Hoc primo. Secundo dicitur, quod, dum discutitur de crimine per modum exceptionis, potest intervenire procurator.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XVI.

 

Denunciator criminis non se inscribit, quia ad correctionem tendit; accusator autem inscribit, quia tendit ad poenam; excipiens vero inscribit ad poenam extraordinariam, si per exceptionem deiicitur ab obtento, alias secus. Hoc primo. Secundo dicitur, quod, dum discutitur de crimine per modum exceptionis, potest intervenire procurator.

 

Idem Priori sancti Fridiani et Magistro B. Canonico Pisano.

 

Super his, de quibus nos consulere voluistis, inquisitioni vestrae breviter respondemus, quod tribus modis valet crimen opponi, denunciando, excipiendo et accusando. Quando crimen in modum denunciationis opponitur, non est inscriptio necessaria; sed, quum in modum accusationis obiicitur, oportet inscribi, quoniam ad depositionem instituitur accusatio, sed ad correctionem est denunciatio facienda. Quum autem excipiendo fuerit crimen obiectum, distinguendum est, quare opponatur, et quando. Si autem obiicitur, ut ab accusatione vel testificatione aliquis repellatur, non est inscribi necesse. Sed quum opponitur, ut quis a promotione officii vel beneficii excludatur, si ante confirmationem obiicitur, non cogitur quisquam inscribere, quia crimen, hoc modo probatum, impedit promovendum, sed non deiicit iam promotum. Post confirmationem vero, quum scilicet ordinandus fuerit aliquis aut etiam consecrandus, quia etiam ab obtinendo repellit, et deiicit ab obtento, ad extraordinariam quidem poenam secundum arbitrium iudicis discreti, citra vinculum tamen inscriptionis, est excipiens adstringendus, si defecerit in probando, pro eo, quod, crimine sic probato, perdit quod per electionem et confirmationem ei fuerat acquisitum; sed ob hoc prius habita non amittit. Licet enim agatur de crimine, non est tamen huiusmodi quaestio criminalis, unde per procuratorem potest rite tractari. Ad hoc etc. (cf. c. 8. de poenis V. 37.) [Dat. Lat. III. Id. Febr. Pont. nostr.Ao. V. 1203.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License