CAP.
XVIII.
Si is, contra
quem inquiritur, iuravit respondere tantum ad interrogata, post confessionem
auditur volens probare excusationes, quae confessionem non perimunt, sed
exponunt; secus si iuraverit, plenam et meram veritatem dicere.
Idem
Archiepiscopo Arelatensi et Vallis magnae Abbati.
Quum dilecti
filii Cisterciensis abbas et P. et R. monachi Fontis frigidi, apostolicae sedis
legati, ad ecclesiam Agathensem accessissent, ut in ea legationis officium
exercerent, quia de venerabili fratre
nostro Agathensi episcopo per frequentem clamorem multa sibi fuerant
insinuata sinistra, voluerunt descendere ac videre, si clamorem opere
complevisset; †ideoque tam episcopum quam
canonicos iuramenti vinculo adstrinxerunt, ut super statu ecclesiae sibi
dicerent veritatem. [Qui depositiones
eorum redactas in scriptis, quum idem episcopus appellasset, ad nostram
praesentiam destinaverunt, praefigentes eidem episcopo terminum competentem,
quo nostro se conspectui praesentaret, mandatum apostolicum recepturus. Idem
autem episcopus ad praesentiam nostram accedens, postquam confessiones suas et
aliorum depositiones audivit, nisus est se multipliciter excusare, suas nobis
excusationes in scriptis assignans. Nos igitur, habito cum fratribus nostris
consilio diligenti, praefatum episcopum ab administratione Agathensis ecclesiae
duximus suspendendum pro eo, quod in quibusdam eum culpabilem deprehendimus, et
confessiones ipsius contra eum prima facie faciebant, reddentes nobis eum de
iure suspectum, quum nondum suas excusationes probaverit, quas tamen se
probaturum firmiter promittebat.] Quia vero nobis non constitit, sub qua
forma episcopus cum canonicis Agathensibus coram dictis legatis praestiterit
iuramentum, utrum videlicet ita iuraverit, ut super statu ecclesiae plenam et
meram diceret veritatem, an ita, ut
ad inquisita veraciter responderet: discretioni
vestrae per apostolica scripta [praecipiendo]
mandamus, quatenus eisdem legatis ex parte nostra in virtute obedientiae districte mandetis, ut, sub qua forma
iuramentum praestiterit vobis
studeant fideliter intimare. Et si secundum responsionem eorum sub secunda
forma iuraverit, aut ipse coram vobis
sufficienter probaverit, se sub illa forma iurasse, aut per depositiones
testium, quos produxit apud sedem
apostolicam constitutus, quas vobis sub bulla nostra mittimus interclusas,
aut etiam aliorum: quum depositiones illae non fuerint publicatae, nec ipse productioni testium renunciare
curaverit, quoniam secundum eandem non teneretur ex debito iuramenti nisi ad quaesita solummodo respondere, vos
excusationes suas, quas vobis sub bulla
nostra mittimus interclusas, diligenter audire curetis. Et si eas
probaverit evidenter, quum
excusationes huiusmodi confessiones eius non perimant, sed exponant, quae tales
sunt, ut et ad bonum et malum valeant
retorqueri, et ideo iudicari debent ex causa: eum sublato appellationis
obstaculo penitus absolvatis, quum,
etsi repertus sit culpabilis in quibusdam, ex labore tamen et pudore punitus,
quos propter hanc causam incurrit, huiusmodi levis culpa leviter ei valeat
indulgeri. Quodsi excusationes illas super dilapidatione, naufragio et simonia sufficienter probare nequiverit, aut sub
prima forma iuraverit, quum secundum eandem nec veritatem tacere, nec admiscere
debuerit falsitatem: vos, non obstantibus excusationibus illis, quas de novo proposuit coram
nobis, quum in confessionibus suis nullam omnino de illis fecerit
mentionem, quamvis firmiter asseruerit, quod plures ex illis legatis praedictis
exposuit, quas ipsi scribere non
curaverunt, quum hoc per se probare non posset, tanquam qui solus
examinabatur ab illis, eum sublato
cuiuscunque contradictionis et appellationis obstaculo ab administratione
Agathensis ecclesiae removere curetis, [facientes
eidem ecclesiae cum consilio legatorum ipsorum de persona idonea per electionem
canonicam provideri etc. Dat. VIII. Kal. Iun. Ao. VIII. 1205.]
|