CAP.
XIX.
De veritate
criminum non inquiritur, nisi prius constet de infamia, et tunc non inimici vel
periuri, sed inonei viri ad prosequendam inquisitionem et ad testimonium
admittuntur, et, non probato crimine, indicitur infamatis purgatio.
Idem
Archiepiscopo Terraconensi et Abbati sanctae Mariae de Populeto et Archidiacono
Barchinonensi.
Quum oporteat episcoporum
†[secundum Apostolum habere bonum
testimonium et ab iis, qui sunt intus, et ab iis, qui sunt foris, et secundum
legem divinam indumentum ipsius de cocco bis tincto et bysso retorta debeat
esse contextum, si aliquando rumor sinister contra episcopum aliquem ad
apostolicas aures ascendit, ex sollicitudine officii pastoralis tenemur
descendere, ac videre, utrum idem clamorem opere consummaverit.] Sane,
venientibus ad apostolicam sedem dilectis
filiis G. Grossi et H. canonicis
Vicensibus et multa gravia et enormia
contra venerabilem fratrem nostrum
Vicensem episcopum proponentibus coram nobis, quia illa non debebamus sub
dissimulatione transire, vobis, frater
archiepiscope et fili archidiacone, inquisitionem illorum duximus
committendam, illius imitantes vestigia,
qui, quum haberet villicum, et ille diffamatus fuisset apud eundem, quia
dissipasset bona ipsius, cum eo posuit rationem. Verum dictus episcopus,
antequam ad ipsum vestra citatio pervenisset, ad praesentiam nostram accedens
proposuit coram nobis, quod illi, qui
enormia illa de ipso nobis suggesserant, typo malitiae potius
quam iustitiae zelo ducti, nobis huiusmodi intimarunt, quum ipsi eius sint
inimici manifesti, et cum eius hostibus conversentur, consanguineosque suos ac
complices intendant ad testificandum producere contra ipsum, qui ad
denunciandum seu testificandum admitti non debent aliqua ratione, utpote iuramenti praestiti transgressores, et aliis
criminibus irretiti. †Ne vero per leve
compendium ad grave dispendium veniatur, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quod,
nisi super praedictis famam ipsius laesam esse noveritis, vos ad inquisitionem
illorum non subito procedatis. Quodsi ad inquisitionem fuerit procedendum,
praedictos vel alios, quos ipsius esse constiterit inimicos, nec ad
prosequendam inquisitionem, nec ad perhibendum testimonium contra ipsum
episcopum admittatis; sed per viros idoneos super his, quae gesta sunt,
inquiratis diligentius veritatem, et, si nihil grave probatum fuerit contra
ipsum, vos purgationem canonicam indicatis eidem. [Quod si aliquis etc. Dat. Ferentini Kal. Sept. Ao. IX. 1206.]
|