CAP.
XXII.
Si is, de
cuius crimine in iudicio constat, petit restitutionem propter iudiciarium
ordinem non servatum, non est audiendus, sed eum, tanquam notorium criminosum,
debet superior de novo privare. H. d. et est casus valde notabilis secundum
hunc intellectum.
Idem Episcopo
et Decano Sylvanectensibus.
Ad petitionem
Galterii quondam Corbiensis abbatis dilectis
filiis magistro scholarum et Magistris R. de Corzon et P. canonicis Noviomensibus eiusdem loci a nobis dudum correctione commissa, †ipsi bis ad idem monasterium accedentes, quibusdam correctis ibidem
nonnulla, quae statuenda fuerant, statuerunt, inquisitionis instantiam
quorundam impediente malitia retardando, ad quorum contumaciam reprimendam
saeculare intendebant brachium invocare. Verum dilectus filius noster G. sanctae Mariae in porticu diaconus
cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, interim ad idem veniens monasterium, supra dicto G., praesente, nec reclamante, super statu monasterii memorati coepit inquirere diligenter. Et quum inquisitione finita eum Parisius
evocasset, propositurum contra inquisitionem eandem si quid rationabiliter
duceret proponendum: idem W. praesentiam eius adiens allegavit, quod in
monasterii correctione procedere non valebat, quae praedictis iudicibus prius
fuerat auctoritate nostra commissa, et cardinalem ipsum ex iustis causis se
asserens habere suspectum, vocem ad nos appellationis emisit; quem cardinalis,
inspectis his, quae probata fuerant contra eum, de consilio peritorum amovit a regimine abbatiae, dando fratribus
eiusdem loci liberam facultatem alium eligendi, qui dilectum filium Ioannem abbatem Corbeiensem, tunc priorem de Argentolio, virum providum et honestum, elegerunt concorditer in abbatem. †[Quum autem dictus W. postmodum ad sedem
apostolicam accessisset, asserens se per cardinalem ipsum quorundam falsis
suggstionibus circumventum ab abbatia sine rationabili causa remotum, nos eiusdem
coenobii tranquillitati paterna sollicitudine providere volentes, venerabilibus
fratribus nostris archiepiscopo Remensi et Atrebatensi episcopo dedimus in
mandatis, ut ad compositionem inter eundem W. et substitutum ei darent studium
et operam efficacem, alioquin tam per iam dictum legatum quam per alios
inquirerent diligentius veritatem, et eam nobis usque ad festum sancti Remigii
proximo nunc venturum fideliter intimarent, ut per eorum relationem certiores
effecti procederemus in eodem negotio, prout procedendum utilius videremus. Qui
quum super reformatione pacis proficere nequivissent, sicut ex literis eorum
accepimus, processerunt ad inquirendum super praemissis omnibus veritatem,
testibus ab utraque parte receptis, et ea, quae tam per se quam per cardinalis
inquisitionem invenerant, nobis sub sigillis propriis transmiserunt. Nuper
autem praefatis W. atque I. in nostra propter hoc praesentia constitutis, idem
W. quod a legato post appellationem ad nos interpositam factum fuerat petiit
revocari, allegans, quod, quum correctio monasterii fuerit iudicibus memoratis
iniuncta, et ipsi, quibusdam correctis et nonnullis statutis ibidem, aliorum
correctionem ex causa duxerint rationabili differendam, cardinalis interim de
iure non potuit procedere ad eandem, quum generale mandatum non deroget
speciali. Ad quod fuit ex adverso responsum, quod quum W. praesente nec
reclamante ad inquisitionem processerit cardinalis, idem W. videtur in hoc
tacite consensisse, ut inquisitione facta corrigeret cardinalis quae corrigenda
videret. Contra quod idem W. taliter proponebat, quod, licet statim, ut coepit
inquirere cardinalis, non duxerit reclamandum, credens eum nolle procedere
contra ipsum, sed absque sui gravamine aliquid in ecclesia utiliter ordinare,
postquam tamen evocatus ab ipso cognovit, quod adversus eum procedere
intendebat, eius declinavit examen ad nostram audientiam appellando. Proposuit
insuper pars adversa, quod, quum praedicti iudices omisissent in monasterii
correctione procedere, ac periculum traheret ad se mora, cardinalis ipse, ad
quem spectabat ex iniuncto sibi legationis officio cura eius, ad reformationem
ipsius loci interponere potuit partes suas. Quum enim secundum iuris civilis
auctoritatem in illis etiam casibus, in quibus solennis ordo iudiciarius
observatur, in criminali causa ultra biennium a contestatione litis non sit
eius instantia protrahenda, et nos quoque, consulti, quamdiu delegatus a nobis,
qui sententiam tulerat, iurisdictionem suam interponere valeat, ut sententiae
pareatur, respondisse noscamur, quod usque ad annum integrum iurisdictionem
sibi commissam ad exsequendum sententiam valeat exercere, dictis iudicibus
differentibus in correctione procedere, quum iam decem et septem essent menses
elapsi, ex quo noscuntur mandatum apostolicum recepisse, ac de criminibus,
licet non criminaliter ageretur, correctioni non immerito cardinalis insistere
potuit memoratae. Sed ad hoc altera pars respondit, quod hoc colorem
excusationis haberet, si praedicti iudices a legato commoniti ad correctionem procedere
neglexissent. In quo casu eorum forte defectus per diligentiam potuisset legati
suppleri, sicut de metropolitano in canonibus legitur, quod tunc demum potest
ea facere, quae ad suffraganeos pertinent, quum illa suffraganei negligunt
adimplere.] His igitur et aliis, quae
utraque pars proponere curavit, auditis, [inquisitione utraque, cardinalis videlicet et archiepiscopi et episcopi
praedictorum, diligenter inspecta, intelleximus ex depositionibus iuratorum,
quod, quum tempore promotionis ipsius W. octo millium librarum debito
monasterium gravaretur, et non multo tempore post idem debitum usque ad duo
millia librarum fuerit diminutum, nunc
tamen usque ad sex millium librarum summam excrevit; quum, sicut prius contigerat, de
proventibus monasterii debitum potius
diminui debuerit quam augeri, nisi rectoris incuria obstitisset. Et quamvis ad excusationem suam
proposuerit idem W., quod propter expensas factas in causa, quam contra Cluniacense monasterium habuit, in qua quendam
prioratum evicit, idem fuerat debitum
augmentatum, fuit tamen ei ex adverso responsum, quod propter expensas illas debitum interim augmentari non debuit, quum propter hoc possessiones
quasdam eiusdem obligaverit prioratus,
maxime quum in eiusdem prosecutione negotii vix expensae fuerint mille librae. Adiecit etiam dictus W., quod
occasione cuiusdam domus, quam
in villa Corbeiae de novo construxerat,
debitum supradictum excrevit. Ad quod pars adversa respondit, quod ex proventibus
monasterii expensas huiusmodi facere potuit absque onere debitorum, praesertim
quum propter hoc non modicum auxilium a burgensibus fuerit eidem impensum.
Praeterea quum ex confessione ipsius constiterit, quod in capitulo praestiterat
iuramentum, ne debitum de novo contraheret, ac postea contraxerit debitum contra
iuramentum proprium veniendo, sicut testes deponunt, argui de periurio
videbatur. Ad quod idem W. hoc modo respondit, quod, etsi primo huiusmodi
praestiterit iuramentum, postea tamen quoddam factum fuit in capitulo
constitutum, per quod iuramentum ipsum exstitit relaxatum. Sed contra hoc pars
altera replicavit, quia, quum non constiterit, quod per tale statutum revocatum
fuerit iuramentum, et appareret eundem W. non solummodo iuramentum de debito
non contrahendo praestasse, sed venisse postea contra illud, manifeste
liquebat, ipsum reatum periurii incurrisse. Sed et ipsius insufficientia et
negligentia dissoluta videbantur manifeste probari. Et quanquam aliqui testium
eum, quantum in se, dixerint esse bonum, nulli tamen deposuerunt expresse, quod
utilis esset eius provisio monasterio saepedicto.] Quum igitur nobis de talibus fuerit sufficiens in tali negotio facta
fides, propter quae praefatus G. erat merito amovendus, etsi restituendus foret
propter iudiciarium ordinem non servatum, ob causas tamen praedictas
ipsum providimus manere privatum regimine abbatiae, supra dictum priorem, quem
pro eo, quod, praefato G. propter iuris ordinem non servatum quodammodo inordinate remoto, intelleximus ob eandem causam per consequentiam
minus legitime substitutum, per sententiam amoventes. Quem quia non propter
personae vitium vel scientiae defectum, sed propter iuris solennitatem, sicut praemissum est, praetermissam amovimus, ipsum postmodum
restituimus in abbatem, [et
memorato W. etc. Dat. Lat. VII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.]
|