CAP.
XXIII.
Agenti
possessorio adipiscendae in beneficialibus non obstat exceptio criminis, nisi
de eo sit infamatus; et infamato, accusatore non probante vel non apparente, indicitur purgatio,
in qua si defecerit, punitur ut convictus.
Idem.
Accedens ad praesentiam nostram G. nepos quondam H.
subdiaconi nostri, sua nobis conquestione monstravit, quod, quum idem H. apud
sedem apostolicam viam universae carnis ingressus fuisset, praebendam, quam
decedens habuerat in ecclesia Cremonensi, ei duximus conferendam, †venerabili fratri nostro H. episcopo et dilectis
filiis capitulo Cremonensi iniungentes, ut eum in fratrem reciperent, et tam
stallum in choro quam locum in capitulo, et praebendam eandem ipsi sine
difficultate aliqua assignarent; tibi etiam, fili archidiacone, et dilectis
filiis praeposito S. Agathae dedimus in mandatis, ut, si episcopus et canonici
mandatum apostolicum non implerent, vos illud sublato appellationis obstaculo
exsequi curaretis, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione
remota compescentes. Quumque tu et idem praepositus, sicut ex literis vestris
accepimus, monuissetis episcopum et canonicos Cremonenses ad mandatum
apostolicum exsequendum, ipsi asseruerunt, nostras literas per veri
suppressionem obtentas, quum, vivente adhuc subdiacono praedicto, filium
cuiusdam nobilis civis Cremonensis in canonicum recepissent, et promisissent
proximam vacaturam. Adiecerunt etiam, quod ante receptionem literarum nostrarum
nuncium suum ad sedem apostolicam destinarunt, et ideo, ne procederetis
ulterius, ad audientiam nostram appellarunt. Iuvenis etiam, cui per episcopum
et canonicos eadem fuerat praebenda concessa, duxit ad audientiam nostram
proclamandum. Unde vos non processistis ulterius, sed quae acta fuerant per
vestras nobis literas intimastis. Petebat igitur memoratus G., ut ex eo, quod canonici contra Lateranense
concilium fecerant, impedire non pateremur nostrae concessionis effectum, sed
praebendam ipsam faceremus eum pacifice possidere. Quae si fuisset etiam iuveni
memorato concessa, debebat tamen nostra concessio, quae praecesserat
praevalere. Verum [dilectus]
filius Bonus Ioannes praedictorum
canonicorum et episcopi nuncius proposuit, quod, priusquam ad eos mandatum
apostolicum emanasset, praebendum ipsam iuveni concesserant memorato, et
subiunxit, quod dictus G. super homicidio et periurio infamia publica
laborabat. Unde non solum admittendus non erat ad Cremonensem ecclesiam, sed
eiiciendus potius etiam, si fuisset admissus. Episcopus quoque per suas nobis
literas intimavit, quod, quum pro eodem G. literas apostolicas recepisset, ei
consuluit, ut, si conscientia salva posset, saltem de periurio et homicidio se
purgaret, nisi contra eum appareat legitimus accusator; sed ipse purgationem
praestare noluit, nec offerre. Nos igitur,
attendentes, quod filius nobilis memorati, sicut episcopi et canonicorum
Cremonensium, et exsecutorum nostrorum literae attestabentur, fuit contra
Lateranense concilium ad proximam vacaturam admissus, ut postmodum acceperunt,
non vacantem, quum, priusquam de morte subdiaconi [ad] Cremonam certus nuncius
pervenire potuisset, praedictam praebendam concesserimus memorato G.,
discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus quod
de praemisso iuvene factum est denuncietis irritum et inane, ac, nisi praefatus G. super obiectis eidem in
modum exceptionis criminibus, videlicet periurio et homicidio, publice fuerit
infamatus, concessionem nostram sibi factam exsecutioni mandetis. Deinde, si
legitimus accusator apparuerit, audiatis quae fuerint hinc inde proposita, et,
si praedicta crimina vel eorum aliquod legitime probatum fuerit contra eum,
ipsi super eadem praebenda perpetuum silentium appellatione postposita,
imponatis. Quod si probare
nequiverint, eam sibi auctoritate apostolica confirmetis. Si vero contra eum legitimus non apparuerit
accusator, et ipse super praedictis criminibus dignoscitur respersus infamia,
purgationem ei canonicam indicatis; in qua si forte defecerit, perpetuum imponatis ei silentium. Si autem purgationem praestiterit,
contradictores ab eius molestia compescentes, eos, qui eum nisi sunt impedire,
in expensis ipsi legitimis condemnetis.
|