CAP.
XXIV.
Superior
contra subditum, maxima praelatum, de his tantum inquiret super quibus
praecessit infamia, et tunc vocabit eum, et tradet sibi capitula et nomina, et
testium dicta publicabit, et ipsius legitimas exceptiones admittet, et, probato
gravi crimine, eum ab administratione removebit. In regularibus vero praelatis
ad unguem servandus non est hic ordo. Et quanquam in hac summatione modica
videatur agi differentia inter praelatos et subditos, contra quos inquiritur,
tamen facienda est, ut patet in litera.
Idem in
concilio generali.
Qualiter et
quando debeat praelatus procedere ad inquirendum et puniendum subditorum
excessus, ex auctoritatibus veteris et novi testamenti colligitur evidenter, ex
quibus postea processerunt canonicae sanctiones, sicut olim aperte distinximus,
et nunc sacri approbatione concilii confirmamus. Legitur enim in evangelio,
quod villicus ille, qui diffamatus erat apud dominum suum, quasi dissipasset
bona ipsius, audivit ab illo: “Quid hoc audio de te? redde rationem
villicationis tuae, iam enim non poteris amplius vindicare.” Et in Genesi
Dominus ait: “Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere
compleverint.” Ex quibus auctoritatibus manifeste probatur, quod non solum quum
subditus, verum etiam quum praelatus excedit, si per clamorem et famam ad aures
superioris pervenerit, non quidem a malevolis et maledicis, sed a providis et
honestis, nec semel tantum, sed saepe, quod clamor innuit et diffamatio
manifestat, debet coram ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari,
ut, si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam feriat delinquentis,
non tanquam idem sit accusator et iudex, sed quasi denunciante fama vel
deferente clamore officii sui
debitum exsequatur. Licet autem hoc sit observandum in subditis, diligentius
tamen est observandum in praelatis, qui quasi signum sunt positi ad sagittam.
Et quia non possunt omnibus
complacere, quum ex officio suo teneantur non solum arguere, sed etiam
increpare, quin etiam interdum suspendere, nonnunquam vero ligare: frequenter
odium multorum incurrunt et insidias patiuntur. Et ideo sancti Patres provide
statuerunt, ut accusatio
praelatorum non facile admittatur, ne concussis columnis corruat aedificium,
nisi diligens adhibeatur cautela, per quam non solum falsae, sed etiam malignae
criminationi ianua praecludatur. Verum ita voluerunt providere praelatis, ne
criminarentur iniuste, ut tamem caverent, ne delinquerent insolenter, contra
morbum utrumque invenientes medicinam congruam, videlicet ut criminalis
accusatio, quae ad diminutionem capitis, id est degradationem, intenditur, nisi
legitima praecedat inscriptio, nullatenus admittatur. Sed quum super excessibus
suis quisquam fuerit infamatus, ita ut iam clamor ascendat, qui diutius
sine scandalo dissimulari non possit vel sine periculo tolerari: absque
dubitationis scrupulo ad inquirendum et puniendum eius excessus, non ex odii
fomite, sed caritatis procedatur affectu, quatenus, si fuerit gravis excessus,
etsi non degradetur ab ordine, ab administratione tamen amoveatur omnino, quod
est secundum sententiam evangelicam a villicatione villicum amoveri, qui non
potest villicationis suae dignam reddere rationem. Debet igitur esse praesens
is, contra quem facienda est inquisitio, nisi se per contumaciam absentaverit,
et exponenda sunt ei illa capitula, de quibus fuerit inquirendum, ut facultatem
habeat defendendi se ipsum. Et non solum dicta, sed etiam nomina ipsa testium
sunt ei, ut quid et a quo sit dictum appareat, publicanda, nec non exceptiones
et replicationes legitimae admittendae, ne per suppressionem nominum infamandi,
per exceptionum vero exclusionem deponendi falsum audacia praebeatur. Ad
corrigendos itaque subditorum excessus tanto diligentius debet praelatus
assurgere, quanto damnabilius eorum offensas desereret incorrectas. Contra quos,
ut de notoriis excessibus taceatur, etsi tribus modis possit procedi, per
accusationem videlicet, denunciationem et inquisitionem ipsorum: ut tamen in
omnibus diligens adhibeatur cautela, ne forte per leve compendium ad grave
dispendium veniatur, sicut accusationem legitima debet praecedere inscriptio,
sic et denunciationem caritativa monitio, et inquisitionem clamosa insinuatio
praevenire, illo semper adhibito moderamine, ut iuxta formam iudicii sententiae
quoque forma dictetur. Hunc tamen ordinem circa regulares personas non credimus
usquequaque servandum, quae, quum causa requirit, facilius et liberius a suis
possunt administrationibus amoveri.
|