CAP.
XXV.
Metropolitani
ad correctionem excessuum et reformationem morum singulis annis facere debent
provinciale concilium, in quo statuere debent personas idoneas per singulas
dioeceses, quae sollicite investigent, et in sequenti concilio referant
corrigenda. Et episcopi debent facere synodos episcopales singulis annis, et
publicare agitata in provinciali concilio, et haec negligentes ab exsecutione
officii suspenduntur. H. d.
Idem in eodem.
Sicut olim a
sanctis Patribus noscitur institutum, metropolitani singulis annis cum suis
suffraganeis provincialia non omittant concilia celebrare, in quibus de
corrigendis excessibus et moribus reformandis, praesertim in clero, diligentem
habeant cum Dei timore tractatum, canonicas regulas, et maxime, quae statutae sunt in hoc
generali concilio, relegentes, ut eas faciant observari, debitam poenam
transgressoribus infligendo. Ut autem id valeat efficacius adimpleri, per
singulas dioeceses statuant personas idoneas, providas videlicet et honestas,
quae per totum annum simpliciter et de
plano absque ulla iurisdictione sollicite investigent quae correctione vel
reformatione sunt digna, et ea fideliter perferant ad metropolitarum et
suffraganeos et alios in concilio subsequenti, ut super his et aliis, prout utilitati et honestati
congruerit, provida deliberatione procedant, et quae statuerint faciant
observari, publicaturi ea in episcopalibus synodis annuatim per singulas
dioeceses celebrandis. Quisquis autem hoc salutare statutum neglexerit
adimplere, a sui exsecutione officii suspendatur, [donec per superioris arbitrium
eius relaxetur.]
|