CAP.
XXVI.
Sententiae
excommunicationum, suspensionum vel interdicti, latae post denunciationem per
abbatem denunciatum vel alium pro ipso in monachos denunciantes vel adhaerentes
eisdem, relaxantur. Spoliati restituuntur, et iuramenta de tacenda veritate relaxantur, dicta testium
denunciato traduntur, et expensae de bonis monasterii monachis denunciantibus
ministrantur; et propter hoc ab obedientia abbatis non eximuntur, sine tamen
litis praeiudicio.
Gregorius IX.
Archiepiscopo et Priori sanctae Mariae Rothomagensis.
Olim I. V. et
P. ordinis Tyronensis (Et infra:)
Ne igitur reformatio monasterii valeat retardari, mandamus, quatenus, relaxatis
excommunicationum seu suspensionum sententiis, si quas idem abbas protulerit
vel per quoscunque iudices promulgari fecit post inceptum negotium in eos et
adhaerentes eisdem, ac eis restitutis, quos idem abbas negotio ipso pendente
contra iustitiam spoliavit, in negotio de plano et absque iudiciorum strepitu
procedentes, quum talibus maxime in hoc casu non deceat Dei servos involvi,
inquiratis quae circa personas et observantias regulares videritis inquirenda,
corrigentes et reformantes tam in capite quam in membris quae correctionis et
reformationis officio noveritis indigere, iuramentis, si qua de tacenda
veritate abbas extorserat, relaxatis, proviso, ut negotio ipso pendente
praefati monachi eidem abbati obediant et intendant, ita tamen, quod per hoc
prosecutio negotii non valeat impediri. Si vero testes contra eundem abbatem
producti fuerint, dictorum ipsorum ei copiam faciatis. Praedictis autem
monachis expensas, factas propter hoc, et tribus vel quatuor ex istis, vel
aliis, quos idoneos ad dictum negotium prosequendum duxeritis assumendos,
faciatis de bonis eiusdem monasterii, et faciendas expensas ad prosecutionem
ipsius negotii necessarias, computatis, si qua propter hoc receperunt, de bonis
monasterii, quum proprium non habeant, ministrari. Contradictores etc.
|