CAP.
XXVII.
Contra
praelatum, denunciatum de dilapidatione, fit commissio super veritate
inquirenda, et pendente negotio debet sibi interdici potestas
alienandi.
Idem Episcopo
Cister., de Alde. et de Salen. Abbatibus.
Praelatorum
excessus †[tanto sunt severius
corrigendi, quanto plures eorum corrumpuntur exemplo, si remanerent incorrecti]
Sane dilecti filii C. [C. E. H.] et quatuor alii canonici Frisigienses [bonae memoriae H. papae praedecessori nostro] denunciando monstrarunt, quod [venerabilis frater noster] Frisigiensis episcopus bona sui episcopatus, quem, ut
dicunt, fuit minus canonice assecutus,
adeo graviter dilapidat et consumit, quod, nisi celeriter adhibeatur remedium, episcopatus idem per eum ad irreparabile dissolutionis
opprobrium deducetur, nec solummodo
rerum, verum etiam famae suae prodigus
et salutis, vitam ducit enormiter dissolutam, †[adeo ut inficiationi eius continentiae non sit locus, quum
manifeste cohabitationis indicio comprobetur, alias quod modesta pontificalis
gravitatis abiecta se dictis et
factis sic levem ac irreprehensibilem exhibet, ut eius vita eis sit in laqueum et in scandalum, quibus esse deberet honestatis exemplum. Quia igitur haec sub dissimulatione transire nec volumus nec debemus, sequentes
formam literarum, quas dictus
praedecessor noster super hoc providerat destinandas,] Discretioni vestrae [per
apostolica scripta]
mandamus, quatenus personaliter accedentes ad locum inquiratis sollicite
veritatem, et eam fideliter conscribentes sub sigillis vestris nobis
transmittatis inclusam, eidem episcopo terminum assignantes, quo nostro se
conspectui [personaliter]
repraesentet pro meritis recepturus, potestate vendendi, dandi, infeudandi seu
quomodolibet alienandi bona ipsius ecclesiae interim eidem [episcopo] penitus interdicta.
[Quod si etc. Dat. Later. V. Kal.
Mai. Ao. I. 1227.]
|