TITULUS
II.
DE
CALUMNIATORIBUS.
CAP.
I.
Subdiaconus,
calumniose accusans diaconum, subdiaconatu privatur, et publice verberibus
castigatur, et in exsilium mittitur.
Gregorius
Anthemio Subdiacono.
Quum fortius
punienda sint crimina, quae insontibus et maxime sacratis hominibus inferuntur,
quam sitis culpabiles omnes,
qui in causa Ioannis diaconi resedistis, attendite, ut Hilarium, criminatorem
ipsius, nulla ex diffinitione vestra poena conveniens castigaret. †[Nec illud
ad excusationem vestram, credatis esse idoneum, quod vobis, quasi iudicare
volentibus, solus frater et coepiscopus noster Paschasius dicitur distulisse.
Nam si zelus in vobis rectitudinis vignisset, facilius uni a multis
rationabiliter suaderi, quam multi ab uno poterant sine causa differri.] Quia ergo tantae nequitiae malum
sine digna non debet ultione transire, iubemus eundem H. prius subdiaconatus,
quo indignus fungitur, privari officio, et verberibus publice castigatum in
exsilium deportari, ut unius poena multorum possit esse correctio etc.
|