CAP.
II.
Denunciator,
in probatione criminum deficiens, ab officio et beneficio suspenditur, donec
innocentiam suam purget.
Innocentius
III. Zamorensi, Segobiensi et Abulensi Episcopis.
Quum dilectus
filius, magister scholarium Palentinus, ad sedem apostolicam accessisset, et nobis
de suo episcopo excessus varios
nunciasset, venerabili fratri
nostro quondam episcopo Legionensi, nunc archiepiscopo Compostellano, et
dilectis filiis de Valle bona, et de Mataplana abbatibus dioecesis Palentinae examinationem commisimus excessuum
obiectorum. †[Qui super simonia
duplici, dilapidatione, absolutione incidentium in canonem sententiae
promulgatae, quodque appellationibus ad nos interpositis deferre contemneret,
nec non quod in manibus suis ultra tempus in concilio Lateranensi constitutum
vacantem tenuerit dignitatem, et quod furtim quoddam subtraxerit instrumentum,
in quo a iure canonicorum iura episcopalia distinguuntur, et quibusdam aliis,
inquisita per testes plenius veritate, inquisitionem ipsam cum depositionibus
testium nobis fideliter transmiserunt.] Quum autem processum negotii et dicta testium
examinaverimus diligenter, nec intelligere potuerimus, probatum esse
sufficienter aliquid de praedictis, eundem episcopum de consilio fratrum nostrorum absolvendum decernimus ab obiectis, vobis per apostolica scripta mandantes, quatenus memoratum magistrum
scholarum, donec canonice suam purgaverit innocentiam, scilicet quod non
calumniandi animo ad huiusmodi crimina proponenda processit, ab officio et
beneficio suspendatis, ut ceteri, simili poena perterriti, ad infamiam suorum
facile non prosiliant praelatorum. [Quod
si non omnes etc. Dat. Later. V. Id. Maii Ao. X. 1207.]
|