Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS III.   DE SIMONIA, ET NE ALIQUID PRO SPIRITUALIBUS EXIGATUR VEL PROMITTATUR.
      • CAP. I.   Episcopus pro ordine ab eo conferendo, vel ministri vel notarii nihil temporale exigere debent.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS III.

 

DE SIMONIA, ET NE ALIQUID PRO SPIRITUALIBUS EXIGATUR VEL PROMITTATUR.

 

CAP. I.

 

Episcopus pro ordine ab eo conferendo, vel ministri vel notarii nihil temporale exigere debent.

 

Gregorius generali synodo praesidens.

 

In ordinandoepiscopo pontifex manum imponit; evangelicam vero lectionem minister legit: confirmationis autem eius epistolam notarius scribit. Sicut autem non debet episcopus manum, quam imponit, ita nec minister vel notarius in ordinatione eius vocem suam vel calamum vendere. Pro ordinatione igitur vel usu pallii, seu chartis atque pastellis, eum, qui ordinatur, omnino aliquid dare prohibemus. [Ex quibus praedictis rebus etc.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License